7
Sed ut hac de bajulo quaestione absoluta redeam, unde profectus sum, errat Frei ex Diogenis et Valerii locis supra laudatis Philostrati auctoritatem detrectans atque hunc in modum pg. 7. disputans:„Quibus ex locis(sc. Diog. et Valer. aliorumque, qui de bajulo narrant) id quidem manifesto apparet, Protagoram ignobili et obscuro loco, Democritum vero amplissimo atque honestissimo genere ortum habitos esse ab scriptorum quos attuli aequalibus eamque opinionem pervulgatam tunc lateque diffusam fuisse“, et pg. S.„Neque dubitari potest, quin rumor ille de Democriti cum magis consuetudine patrisque cum Persarum rege amicitia in vulgus tunc temporis notus animo obversatus sit Philostrati Protagorae vitam scribentis et memoria is lapsus de hoc scripserit, quod ceteri de illo“. Nam aequales Diogenis et Valerii, qui aetate longissime a nostro remoti sunt, certam de vitae conditione Protagorae sententiam habere non poterant, immo hacc res jam tum sicut nostris tempo- ribus ad virorum doctorum tantum judicium pertinebat. Atque si„rumor ille in vulgus notus“ re vera tum exstitisset, mirum profecto esset, quod Philostratus in re clarissima tantum commiserit errorem. Accedit quod Philostratus de bajulo fabulam plane ignorat, quamquam Protagoram Democriti discipulum vocat. Philostrati igitur et, siquidem recte conjeci, Dinonis narrationi, ex qua Maeander sive Maeandrius, homo nobilis ditissimusque, Xerxem hospitaliter recepit, parem vel majorem etiam auctoritatem vindicare possemus, quam Diogenis atque Valerii Maximi, qui Democriti patrem Xerxi adeoque toti Persarum exercitui mensam praebuisse tradunt.
Sed utraque narratio ficka est. Herodotus enim, quem Diogenes auctorem appellat, illustrem scilicet illum rerum graecarum scriptorem neque alium quendam, ut Freretus putat*), Xerxem ab infelici illa in Graeccos expeditione reducem Abdera venisse atque hospitio cum Abderitis facto insignibus regiis eos donasse narrat. OQuod Persarum rex fecisse videtur, ut sibi animos Abderitarum quam maxime reconciliaret. Quantopere enim Abderitae, sicut incolae ceterarum urbium, per quas Xerxes cum ingenti exercitu in Graeciam profectus est, ad commeatum suppeditandum pressi sint, Megacreontis Abderitae verba, quae Herodotus VII. 120. nobis servavit, satis demonstrant: Evga d)y Msraudεοωναοο dνυσο ˙àϑ⁸νοiτοι bros d i9-„eνον εꝓννένυνινο s G‿νε 6 Leus A„H᷑τναι τπανο—mνμεε adτνιο ε υa nas, EXdvras is za ◻μeτa iga 10s0Sat inéras 76ν 90v raHairoévous kal 75 XOl⁵ν σιι aννεν τνν εει⁴νυα lααν τα Juigsa, 7νν ες rαροαιονμένυναυυνν ⁶ι εενν
*) Histoire de PAcademie royale des inscript. et belles lettres XLVII. pg. 278. ann. C. „Diogène Laérce cite ce fait d'après un Herodote qui ne peut étre Fhistorien de ce nom; car on en trouve pas un mot dans son ouvrage“. Recte jam Corsinus fast. attic. pg. 149. locum, qui Diogenis animo obversabatur, notavit Herod. VIII. 120, miror tamen, quod plane eadem, atque Diogenes, ibi legisse sibi videtur.


