Aufsatz 
Quaestiones Protagoreae / von dem beauftr. Lehrer Dr. Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

Macandrii filius ab Apollodoro comico appellaretur. Frei vero ipse sibi contradicit, in cap. V. pg. 64. is, quae supra exposuit, plane neglectis patrem nostri Maeandrium dicens. Praeter ea, quae de patria atque patre Protagorae constant, nihil certi ex priore ejus vitae parte compertum habemus. Posterioris quidem aetatis scriptores varios de puero atque juvene tradunt narrationes, sed merae fabulae sunt nec fides iis habenda est, quam- quam multos recentiorum fefellerunt. Ad quorum numerum practer alios pertinent ii, qui ante quaest. Prot. auctorem data opera de vita Protagorae scripserunt, Geelius, Geistius, Herbstius. Frei vero, etsi fidem istis fabulis derogat neque inepte de iis disputat, tamen non satis accurate omnia exposuit. Atque ut rem ipsam aggrediar, Philostratus I. I. Prota- gorae patrem, hominem quippe ditissimum, quum Xerxem domo et muneribus recepisset, ab eo impetrasse narrat, ut filio cum magis versari liceret. De qua Philostrati narratione Frei pg. 6 dicit:Sed haud ita gravem hac in re Flavii esse auctoritatem jam apparebit. Ceteri enim omnes ejusdem honoris Democriti patrem ajunt participem factum esse. Hi »ceteri omnes tamen alii sunt nulli, nisi Diogenes Laertius IX. 34. et Valerius Maxim. VIII. 7, 4, quorum posterior hoc tantum commemorat:At Democritus quum divitiis censeri posset, ut pater ejus Nerxis exercitui epulas dare ex facili potuerit sq.; disciplinam Magorum frustra ex eo quacras. Diogenes autem et Valerius profecto non graviores sunt testes, quam Philostratus, nec, si quid video, Flavium solum hujus rei auctorem habemus. Accedere enim videtur ad Flavii sententiam etiam Dino, qui aetate multo major est. Nam quam aliam cogitare licet causam, cur rerum Persicarum scriptor patrem nostri in libro suo commemoraverit, nisi epulas illas, quas hic Xerxi dedisse dicitur Diog. Laert. IX. 50. Philostrati quidem auctoritatem, quatenus Frei eam suspectam reddit, defendere non possem, si vera essent, quae Diog. Laert. IX. 53. et X. 8. Suidas s. v. IIHᷣ. Scholiast. ad Plat. reipubl. X. pg. 600. C. Athenaeus VIII. 13. pg. 354. C. et plurimis lepidissimisque verbis Gellius Noct. att. V. 3. narrant, Protagoram bajulum, humillimae conditionis hominem, fuisse et a Democrito demum ex bajulo philosophum factum esse. Sed inesse aliquid in hac nar- ratione, quod fabulam redoleat, per se jam apparet. Nam quis eum, qui ligna bene com- ponere scit, ad philosophiae studium aptum esse putet? Atque si quis non mirum esse dicat, quod Democritus scitam lignorum compositionem plurimum respexerit, quippe qui omnes res ex varia ſigura, ordine situque atomorum oriri doceat, id ipsum narrationis fidem detrectare censeo. Accedit tamen, quod scriptores modo laudati vel se invicem exscribunt vel uno eodemque fonte usi sunt. Nam Epicurus verus fabulae auctor est atque Epicunus maledicens. In epistola enim, quae inscripta erat T89i r HA cv cf. Athen. I. I., inter multas contumelias calumniasque, quas in prioris aetatis philosophos effuderat, Prota- goram ut bajulum, Democriti scribam, ludimagistrum perstringit. Sed jam Athenaeo Epicuri maledicta suspecta sunt, quamquam eum veri amantissimum appellat. Dicit enim in I. L.: