Aufsatz 
Quaestiones Protagoreae / von dem beauftr. Lehrer Dr. Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

Kays. Maeandrum eum appellat, quod nomen etiam apud Epiphan. advers. Haerel. lib. III. lom. II. pg. 1088. pro falso Mevãvrοον reponendum esl. Duae autem illae formac Maidr doios et Maiazodos etiam in alio hujus nominis viro nohis oceurunt cf. Papii Onomastic. s. v. Jam vero ut ad sententias transeam, quas recentiores de hoc inter veteres scriptores discrepantia proposuerunt, plerique eorum, ut Herbstius I. I. p. 104, Welckerus in Mus. Rhen. 1835. pg. 425. et Frei I. I. p. 5, Artemonem Protagorae vindicant patrem, Geelius l. I. p. 73 rem in medio reliquit. Frei quidem scriptorum, qui Protagoram Maeandrii ſilium dicunt, Apollodori, Dinonis quibus accedunt Philostratus et Epiphanius, multo graviorem esse auctoritatem confitetur, quam Diogenis et Scholiastae, sed quum Artemonis nomen inter Abderitas usitatum fuisse ex ipsorum nummis appareat(cf. Mionnet descript. de médailles ant. I. pg. 364. num. 4.), Artemonem Prolagorae Abderitae patrem fuisse credit. Causa tamen, qua Frei ad hanc sententiam permotus est, re accurate perpensa minime sufficit. Abderitae enim jonicae stirpis sunt, quare mirum non est, quod jonica nomina apud eos invenimus. Nomen autem Artemonis non in Abderitarum tantum, sed etiam Milesiorum, Smyrnaeorum, Atheniensium, aliorum nummis legimus cf. Mionnet lib. III. 165, 199, 414, jonicumque nomen etiam est Maiavoògos sive Malãr⁵νιο, id quod jam flumen illud Milesium probat cf. Papii Onomast. s. v.*). Si igitur forte accidit, ut alterum tantum nomen in Abderitarum nummis appareat, scriptorum maximeque Apollodori, diligentissimi illius chronographi, auctoritas, quae alteri favet, ideo non est rejicienda. Quare Maeandrium verum patris nomen fuisse censeo. Nam Apollodorum chronographum Diogenes sequitur auctorem, non comicum poëtam, ut Welckerus I. I. putat. Multi quidem hujus nominis viri a Diogene laudantur, quorum singuli cognominibus vel scriptis additis inter se discernuntur, ut'Aroxl. △˙αωαο 6 ˙EEιιονισέιιο 5v 70 αh σα☚ςσεε τñU Eriuονςσοωι ioν X. 2, 10 vel Aroν. l60οο Kιναινς IX. 38, vel AroXX6.o 6 EOlAXXOS VI. 39, vel Aro⁴. X6οο% 6 Aoyν6 I. 25, sed ad eorum numerum Apollodorus poëta comicus non pertinet. Quem si Diogenes hoc uno loco comme- morasset, profecto cognomine adjecto d ωwQαμ a ceteris distinxisset. Apollodorum vero chronographum, Asclepiadis filium, Atheniensem saepissime adhibet auctorem, unde notitiam de patria, de patre, de aetate philosophorum illustrium repetat. Plerumque additum est nomen egregii operis, in quo Apollodorus de his rebus accurate disputaverat ra οo- vind ut I. 37, 74, II. 2, III. 2, passim vero sine hoc additamento nomen ejus invenitur ut II. 3, MX. 24. et bis in vita Protagorae IX. 50. etIX. 56. Ex his, quae modo demonstravi, salis opinor apparet, quid statuendum sit de Welckeri sententia, ex qua Maeandriarum anguillarum celebritate factum est, ut Protagoras, sophista versatilis et duοεε⁴ε αενιυισο

*) De Maeandrio historico, Milesio cf. Corp. Inscr. II. n. 2905.