2——
diligentiam magnumque ingeni acumen in rebus exponendis exhibet, omnia ila absolvisse
mihi videtur, ut nihil novae accurataeque rerum disquisitioni reliquerit. Quam pro virili parte instituere in animo est. Atque ut jam ad rem ipsam accedam,
Abderis enim, oppido illo Thraciae, eum natum esse praeter Platonem plurimi testantur(cf. locos ab Joanne Frei congestos in quaest. Prot. I. cap. 1. de Protag. patria. pg. 1—5.). Ouibus repugnare quidem videtur Eupolis apud Diog. Laert. IX. 50, qui in Assentatoribus Teium Protagoram appellat*), sed re vera non repugnat, quum Abderitae Tei insulae coloni essent. Ubi enim Cyrus loniae urbibus bellum intulit, Teii ad evitandum periculum in Thraciam profecti Abdera condiderunt. Nihil igitur mirum videtur, quod poëta Protagoram ea urbe oriundum dicit, unde Abderorum coloni profecti sunt**). Geistius I. l. pg. 4—5. bene hoc exposuit; errat tamen Protagoram, quod pristinae patriae memor jonica dialecto usus esset, Teium ab Eupolide esse vocatum conjiciens. Contra quam conjecturam Frei Abderitarum omnium sermonem vix alium atque Teiorum i. e. jonicum fuisse recte monet, id quod etiam fragmenta ex Democriti operibus servata probant. Adde quod Hecataeus Abderita apud Strabon. XIV. pg. 644. Teius nominatur(cf. C. Fr. Hermanni commentationem, quae inscripta est:„Versuch einer urkundlichen Geschichte von Abdera“ Allgemein. Schulzeit. 1830. II. 509). Sed Protagorae cognomen ethnicum Abderita adeo fuit vulgare, ut perraro hoc omisso commemoraretur cf. quaest. Prot. pg. 4, nec vereor, ne nodos in scirpo quaeram, Eupolidi metrum causam fuisse statuens, ut ab usu communi recederet. Eupolideae illius fabulae fragmentum, quod apud Diog. Laert. I. l. legitur, duobus etiam versibus ab Eustath. ad Odyss. pg. 1547. 53. repetitis auxerunt Bergkius de reliqu. com. attic. antiqu. pg. 102 et Meineckius fragment. poët. com. antiqu. I. pg. 490. Nr. X. Apud Meineckium versus hi sunt:
de Protagorae patria scriptores consentiunt;
Evô Hεν εσmQQ00lloωνσανοες ι Tjios,
55 AâXadovsbsral Heév, AX1τm GοιοG,
T8OI TGνν εέοοωσν Ta d Naßdeu 599isi. Auctori quaest. Protag. hoc supplementum ignotum est. Nam laudat quidem pg. 169. fragmenta com. Meineckii, sed quae hoc loco disputat, re vera ad hist. critic. com. graec. I. 136.
*) Eupolidem sequuntur auctorem Stephan. s. v. Técos, Suidas s. v. IIPcraJyas et Eudocia ed. Villois. pg. 356.
2*) Ad hanc sententiam accedit fere etiam Herbstius J. IJ. pg. 113. Sed quid verba, quae ibi sequuntur, signiſicent:„wenigstens ist weder in seiner(des Protagoras), noch des Abderiten Demokrit grammatischer Richtung ihr Herstammen von Teos zu verkennen. ct. Classen de graec. grammat. primord. pg. 17.“ plane nescio. Classenius loco laudato nihil ejusmodi dicit.


