Protagorae vita.
1) Jacobi Geel„historia critica sophistarum, qui Socratis aetate Athenis floruerunt“. Nova acta societatis Rheno-Trajectinae. II. 1823. pg. 68— 82.
2) E. Geist„de Protagorae sophistae vita disquisitio“ Programm. Paedag. Gissensis 1827.
3) L. F. Herbst„des Protagoras Leben und Sophistik aus den Quellen zusammengestellt“ Phi- losophisch-historische Studien auf dem academischen Gymnasium in Hamburg. ed. Petersen 1832. pg. 88 sq.—
4) Oudestiones Protagoreae. Seripsit Joannes Frei Turicensis. Bonnae. A. MDCCCXILV. pg. 1—77.
Protagorae nomen quum in tota antiquitate celeberrimum sit, tamen pauca tantum exstant eaque ad historiae fidem saepius non satis constituta, quae veteres scriptores de vita ejus nobis tradiderunt. Duo enim illi dialogi, quos Plato de nostro scripsit, Protagoras atque Theaetetus, mores quidem, dicendi docendique rationem, philosophiam sophistae depingunt, ad vitam autem ejus obiter tantum spectant, et quum Plato in sermonibus ad comici poëtae libertatem proxime accedat, nisi accurate adhibueris judicium tuum, his fontibus fides non est habenda. Nec quae scriptores posterioris aetatis atque grammatici de Protagorae vita memoriae prodiderunt, satis multa sunt et ea ipsa, quae plurimis verbis maximoque studio narrant, infirmo nituntur fundamento. Sed recentiores fere omnes, qui ante scriptorem quaestionum Protagorearum hoc argumentum tractaverunt, ex his turbidis rivulis confidentius
hauserunt ideoque in varios incurrerunt errores, neque Joannes Frei, quamquam summam 1


