— 83841—
Heynius annotavit, poëtam secutum esse singularem quandam famam Nece dissimilia habet Propertius III, 11, 53: Brachia spectavi sacris admorsa colubris. Alii tamen scriptores aspidem fuisse narrant, ut Plutarchus in Antonio 87, Suetonius in Aug. 17, Velleius 2, 87. Cum Augustus Cleopatrae imaginem cum aspide brachio in- haerenti duxerit in triumpho, ea narratio maiorem veri similitudinem habere videtur, neque illud, quod artifices aspidem maxillae adposuerunt in signis, nos permovet, ut aliam sen- tentiam ineamus. Addit Suetonius I. l., Cleopatrae psyllos admotos esse, qui venenum ac virus exsugerent. Horatius igitur a vera historia recessit, sicut Virgilius et Propertius. Pari modo Venusinus fidem rerum laesit, dicens: dum Capitolio Regina dementes ruinas, Funus et imperio parabat.
Jam Mitscherlichius notavit, ad invidiam rei augendam haec a poëta ita adornata esse; additque: non tam exscindi populum Romanum volebat Cleopatra, quam ei imperare, regni sede Alexandriam translata. Scriptores eam rem exaggerasse videntur. Propertio non invideo verba III, 11
Quid modo quae nostris opprobria vexerat armis
Et famulos inter femina trita suos?
Coniugis obscoeni pretium Romana poposcit
Moenia, et addictos in sua regna patres. Sed quum Florus 4, 11, 2 scribit: Haec mulier ab ebrio imperatore pretium libidinum Romanum imperium petiit; dignus est, qui reprehendatur. Voluit Cleopatra Antonii coniux esse, qui amore reginae captus uxoris loco eam habere coeperat. Conf. Livii epi- tome 131. Optavit igitur cupiditate muliebri, ut Antonius rerum potiretur. Id non recte eo modo enuntiatur, ut Cleopatra dicatur Capitolio ruinam et imperio Romanorum interi- tum paratura fuisse. In subsequentibus legimus:
Minuit furorem Vix una sospes navis ab ignibus. ⸗
Haec verba viros doctos vario modo exercuerunt. Res est notissima, reginam, ubi cer- tamen initum erat, cum navibus satis multis aufugisse; Antonium fugieutis Cleopatrae, quam pugnantis militis sui comitem esse maluisse. Conf. Vellei. II, 85, qui non male addit: fuit in concesso, milites optimi imperatoris, imperatorem fugacissimi militis functum officio. Idem rerum scriptor testatur, Antonianos aegre summissis armis cessisse victo- riam citiusque vitam veniamque Caesarem promisisse, quam illis, ut ea precarentur, persuasum esse. Quae omnia si recte tradita sunt, Horatius vix unam navem sospitem fuisse dicens a vero aberrat. Quod Doeringio placuit, illam unam navem de praectoria intelligendam esse, qua Antonius Cleopatram secutus sit, non facile quisquam concedet-


