Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

quum altera actas legatur, vix probari potest, interpretes aetatem hominum physica ratione utentes computare indeque concludere, poëtam de ultimis Antomii temporibus sive de eius bello contra Augustum verba facere. Prior aetas res Sullae et Mari ipsis conti- nere videtur. Tam mira est in carmine poëtae verbositas, tam desperatum cousilium, quo ut Romani imitentur Phocaeos patria egressos adhortatur, tam ridicula beatorum ar- vorum et divitum insularum descriptio, ut haec omnia Horatium Maecenatis amicum eum- que in bellum secuturum, paullo post vero de Caesare victore effuse laetantem(Epod. IX) vix deceant. Statuimus carmen compositum esse, quum paupertas Horatium impelleret, ut versus faceret, concedentes, ei Sertorii exemplum obversatum esse.

Primum epodon carmen est, in quo poëta declarat, se comitem Maecenatis in bellum ituri cum Augusto contra Antonium futurum esse. Probare vult forte pectus et amicitiae documentum edere. Quum imbellis et parum firmus sit, corporis viribus nihil adiuvabit laborantem. Sed minore est in metu, si Maecenatem comitatur; maior eius cura ac sol- lieitudo est, si absens Maecenatis res non satis habet cognitas. Rem exemplo illustrat:

Ut assidens implumibus pullis avis Serpentium allapsus timet Magis relictis, non, ut adsit, auxili Latura plus pracsentibus. Quae in his de pullitie atque incubatione avis dicuntur, clara sunt, nec quod de serpen- tibus enuntiatur difficultatem habet. Opponuntur sibi pulli relicti et praesentes. Avis pullos relinquens magis timet, ne iis allabantur serpentes, quamvis, si ipsi praesentes sunt pulli, non plus latura sit auxilii illis. Quaeritur, quid sibi velint verba: ut adsit. Interpretes de ave intelligunt duplici modo. Plurimi de praesentia explicant; alii de ope ferenda. Sed alterum iam expressum est vocabulo praesentibus, quod non dixerim cum Orellio pro pronomine illis vi quadam positum esse; alterum vocibus augili lalura plus repugnare videtur. Lectio, quam Bentleius ex nonnullis libris recepit: non uli sit diſſi- cultates tollere videtur; sed tamen de eius auctoritatibus dubitari potest. In verbis ut adsit aliquid dictum esse debet, quod vocabulis serpentium allapsus oppositum sit. Avis, ut allapsi sint serpentes, non plas auxili latura est pullis praesentibus. Igitur pluralem numerum adsint scribo de serpentibus intelligendum. Hoc vitium saepius commissum est in antiquis libris. Sun⸗ 1

In carmine I, 37, quod ad Sodales scripsit post pugnam Actiacam splendidissime a Virgilio Aeneid. VIII, 675 sedq. aliisque poëtis descriptam, ut illos ad hibendum et saltandum exhortaretur civitatis discrimine a comissationibus probibitos repletosque sollicitudine, eas res persequitur, quae ad Cleopatram eiusque mortem spectant. Ac notum quidem est, de eius reginae obitu varia ab antiquis scriptoribus tradita esse. Ho- ratius dicit, eam fortem fuisse asperas tractare serpentes, ut atrum veneuum corpore combiberet. Similiter Virgilius VIIE, 697 geminos angues 2eAns'orabead quem locum