— 32—
ponit, de republica interpretantur cum nave comparata, arbitrantes, factum esse eo tem- pore, quo Octavianus et Antonius bellum civile parabant. Quamvis in promtu et satis exposita sit civitatis cum nave comparatio, tamen ex Alcaei carminibus Horatius suum hausisse dicitur. Servatum enim est fragmentum eius, quod similia continet, Sed quum in toto carmine nulla significatio civitatis insit; quum ridiculum et absurdum habeatur, sin- gulas navis partes de reipublicae statu ac conditione explicare; quum extremi versus huic interpretationi prorsus repugnent; summi viri allegorico sensu poëma scriptum esse nega- runt. Erant, qui censerent, sermonem esse de nave, qua Horatius Philippos celeremque fugam expertus in Italiam redierit. Isti statuerunt, poëtam monere voluisse amicos, ne nave ad Palinurum tempestatibus vexata aequor procellis inaequale iterarent. Sed ut cre- dam hunc poétae sensum fuisse a me impetrare non possum. Non video, quid impediat, quo minns opinemur, Horatio obversatas esse illas calamitates, quas contra Pompeium missae naves perpessae erant eumque cogitasse de novo splendido apparatu, quem Au- gustus fecit. Sollicitum taedium spectare videtur ad illud, quod amici Horatii ad Pom- peium confugerant; desiderium et cura non levis de Augusto explicari potest. Quod ad Cycladas attinet, Mitscherlichio ingeniosam seutentiam non invideo, qua statuit, has in- sulas Alcaeo, ut Lesbio, vicinas ſuisse ideoque ab illo in carmine, quod Horatius imi- tatus sit, nominatas. Posita sunt aequora interfusa marmore nitentes Cycladas pro quo- vis alio periculoso mari.
Postquam Antonii expeditio contra Parthos suscepta male cesserat, Cleopatra ab eo terris devictis donata ac triumphus Alexandriae actus erat, partes huius viri a multis re- lictae sunt, neque Octavia, quae operam dedit, ut pax inter duumviros esset, impedire potuit, quo minus novum bellum exoriretur. Octavia ab Autonio turpiter dimissa est. Quid mirum, quod Horatius pessimos Antonii mores castigat Epod. IX:
Romanus, eheu, posteri negabitis, Emancipatus feminae Fert vallum et arma miles, et spadonibus Servire rugosis potest, Interque signa turpe militaria Sol adspicit canopium. Referuntur ad id tempus, quo Augustus contra Antonium bellum parabat, carmina Epod. VII. et XVI. Sed ea sententia non firmis nititur argumentis, nec quod Orellius statuit, de initio belli Perusini ista poëmata intelligenda esse, verisimile est. In priore Romanos Horatius scelestos vocat eorumque acerba fata a caede Remi repetit. Totum carmen tam jeiunum est, ut Horatio vix dignum sit. Displicent enses conditi, de quibus varia a viris doctis disputata sunt ratione habita temporis definiendi; displicent verba secundum vota Parthorum; displicent lupi et leones commemorati in similitudine. Puerile videtur carmen esse. Occisi Caesaris memoria fecit, ut Remi mentionem iniiceret. In posteriore oda


