— 81—
Calvisium a Caesare dimissum, quum eo inscio et ignaro Menodorus aufugisset(Conf. Appianus, V, 96)? Non crediderim. Calvisium secutus est in praefectura navium M. Agrippa. De eo, ut per se patet, cogitari non potest. Hic aedificandis navibus con- trahendoque militi ac remigi navalibusque adsuescendo certaminibus atque exercitationibus praefectus est, cum Caesar novum bellum contra Pompeium pararet. In Averno ac Lu- erino lacu speciosissima classe fabricata, quotidianis exercitationibus militem remigemque ad summam et militaris et maritimae rei perduxit scientiam. Haec a Velleio II, 79 tra- dita ad verba Horatii explicanda faciunt: Quid attinet tot ora navium gravi Rostrata duci pondere?
Nam his illa speciosissima classis siguificari videtur. Ora navium proras esse debere, facile intelligimus. Sed usus loquendi aliunde non constat neque ab interpretibus satis expositus est. Quod Bentleii ingenium coniecit: aera navium, probari potest, quamvis vocabula gravi pondere rem ipsam satis indicent. Aera navium rostrata sunt rostra aerata, sivo ut apud Virgihum est, prorae aeratae. lam vero si verba Horatii de Agrippa explicari non possunt, quis fuit ille tribunus militum? li viri docti, qui in uno isto, quem Horatius castigat, plurimos molestos atque importunos homines, bonis proscriptorum instructos at- jque evectos fortuna ad summos honores, quamquam eorum genus non mutasset, per- stringi arbitrantur, ultima verba hoc sensu iuterpretantur: quid expedit tanto apparatu classem instruere, ut latrones ac servos vincamus, si servi apud nos ad tribuni militum honores evehuntur. Haec ratio probata est a Doeringio. Sed ei varia obstant. Pri- mum tenendum est, in his expressam esse mentem Romanorum sive liberrimam transeun- tium indignationem, eo modo contextam, ut singulae quaedam res siguiſicentur, quae ad unum eundemque hominem referantur oportet. Tribunus ille militum in expeditione contra Pompeium esse debet. Deinde si illa explicatio vera habetur, in verbis inest, quod non in laudem, sed in opprobrium Augusti verti possit. Non putaverim, Horatium tale quid voluisse. Nec verum esse videtur, quod Mitscherlichio visum est, poëtam, quum hos versus scriberet, nondum adductum fuisse in Augusti notitiam. Obiici potest, remanere illud opprobrium, si omnino tribunus militum, qui stetit a partibus Augusti, intelligendus sit. Neque immerito. Omnes tamen difficultates ex mea quidem sententia evanescunt, si carmen de Lepido exponitur. Huius vanitatem et superbiam notavit Velleius II, 80; ignaviam et rapinas Appianus V, 124. Lepidum ex Africa acciverat Caesar, cum bellum contra Pompeium gereret. IIle naves onerarias et longas legionesque duodecim adduxerat. Conf. Appianus, V, 98. Hunc risit Horatius non violata Augusti auctoritate et indul- gentia. Brevi post Lepidus dignitate sua spoliatus est, quam tueri non potuit.
Ad res Sexti Pompeii carmen referendum esse ceuseo, quod I, 14 legitur. De eo diversissimae ac dissonantes sententiae a viris doctis prolatae sunt. Plerique Quintilianum sequentes, qui instit. orat. 8, 6, 44, ubi de allegoria disserit, hoc carmen exempli loco


