Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

30

bona restitutum, collegerat piratas et ergastula, ut militum numerum augeret. Inde Ho- ratius eum urbi servorum vincula minatum esse contendit. A M. Agrippa, quem ob eam rem Augustus caeruleo vexillo donavit(Sueton. Octav. 25), devictus post in Asia iussu Antonii a Titio ingulatus est, cui, teste Velleio II, 79, in tantum duravit hoc facinore contractum odium, ut mox ludos in theatro Pompeii faciens exsecratione populi specta- culo, quod praebebat, pelleretur. Proelium illud navale descripserunt Appianus V, 119; Dio 49, 9, 10; Zonaras 10, 25. Quod carmen in Epodon libro IV legitur, id quum ad Pompeii res gestas ab interpretibus referatur, dignum habebitur, de quo hoc loco dispu- tetur. lambi sunt criminosi in hominem, qui quum servili conditione natus et constitutus fuisset, inter bellorum civilium vicissitudines fortunaeque ludos magnas divitias adeptus indeque superbia et fastu elatus erat. Quum factus esset tribunus militum, ordinis eque- stris iure usus est ea cum arrogantia, quae non potuit non movere aliorum iras et in- dignationem. Sectus flagellis triumviralibus h. e. a triumviris rerum capitalium castigatus ac funibus sive loris Hispaniensibus verberatus, vestibus amplis in via sacra obambulat; Appiam terit equis Gallicis, quos mannos dictos esse scimus, sedetque in quatuordecim, ut equestrem dignitatem suam coram populo iactet. Quis fuerit, quaeritur. Carmen in- scribitur ab alis in Sext. Menam, ab alis in Vedium Rufum. Recentiores interpretes negant, quod veteribus scholiastis placuit, illud de Mena posse intelligi. Produxit Orel- lius ex quatuor codicum inscriptionibus Vedium Rufum. Sed quando tribunus militum fuerit in expeditione ab Augusto contra Pompeium suscepta ignoramus, nisi idem sit Rufus Salvidienus, qui ante proelium Philippense infeliciter contra Pompeianos dimicavit. Conf. Appianus, IV, 85. Huius Salvidieni obscurissimis initiis nati superbiam et scelesta con- silia Velleius II, 76 commemorat. Sed cum versus 16 et 17 carminis Horatiani de spe- ciosa classe magnoque navium apparatu intelligenda esse videantur, molem belli seriore tempore ab Augusto suceptam a poëta significatam esse probabile est. Habuit Sextus Pompeius Menam, qui apud Appianum de bellis civilibus libro V. Menodorus appellatur, et Menecratem, paternos libertos, praefectos classium. Conf. Vellei. II, 73. Menas fa- mosus est perfidia. Reliquit partes Pompei ac transit ad eas Augusti. Post vero ad Pompeianos iterum revertit. Denuo iis relictis amplexus est partes Augusti. Jam si de hoc Menodoro cogitasset poëta, eius perfidiam non esset oblitus, ut interpretes iudicant. Sed quod praeterea addunt, eum hominem in partibus Augusti nullos honores habuisse, fal- sum esse videtur. Testatur Appianus V, 80: Myv⁶⁵αεο έαμςνυνα ε990 d9dS àmé- Gjvev ts ArsXev9 εου, a. Gy aur osYœys rbrgsmev 9)**σαααιά, Sroτνναρσνσπνmο‿νντα 7 vaudρα Kaxouvroic. Fieri potest, ut de ea re intelligi debeant verba Horatii: hoc hoc tribuno militum. Certe ista contexta docent, sermonem esse de tribuno militum, qui a partibus Augusti stetit. Nam cum antecedenti versu: contra latrones atque servilem manum, qui de Pompeianis recte explicatur(conf. Epod. IX), coniungi non possunt, sed cum verbo duci cohaerent. Si de Mena nolueris vocabula interpretari, num spectant ad