— 29—
proelii victorem laudare videtur. Sed longe aliud eius indicium est paucis post annis Epod. IX. Sub fine carminis revocat Musam procaçem a severioribus istis ad iocosa. Hoc num modestiam Horatii indicat, ut viris doctis visum est, an prudentiam et consi- lium, quod et rerum et temporum rationes commendant? Credo consilium. Ceterum quod dixi de Pollione partes Antonii amplexo ex iis probatur perspicue, quae Velleius memo- riae prodidit his verbis II, 86: Non practereatur Asinii Pollionis factum et dictum memo- rabile. Namque cum se post Brundisinam pacem continuisset in Italia, neque aut vidis- set unquam reginam, aut post enervatum amore eius Antonii animum, partibus eius se miscuisset, rogante Caesare, ut secum ad bellum proficisceretur Actiacum, mea, inquit, in Antonium maiora merita sunt, illius in me beneficia notiora; itaque discrimine vestro me subtraham, et ero praeda victoris. Non dubitandum est, eandem mentem, quam Vel- leius Pollioni adscribit, Horatio fuisse. Fuit praeda victoris.
Sextus Pompeius, ad quem a senatu, Pompeianis partibus favente, ex Hispania re- vocatum et praefectum classium creatum multi inprimis proscripti confugerant in Siciliam, bel- lum Siculum movit. In illis Pompeius fuerat, de quo supra verba fecimus. Nam versus Horatii:
Te rursus in bellum resorbens
Unda fretis tulit aestuosis aliter intelligi non possunt. Quid Horatius de Sexto Pompeio, contra quem clarissimum bellum Pollio Asinius praetorius in Hispania gesserat? Conf. Vellei. II, 73. Notandum est, poëtam iam esse Maecenatis patrocinium adeptum, ab eodem Sabino praediolo dona- tum et Augusto commendatum. Maxime laetatus est de Pompeio devicto. Nam habuit ob eam rem cum Maecenate convivium. Fuit etiam, cur laetarentur. Bellum ancipiti Marte gestum erat classisque Augusti vexata tempestate, ita ut Velleius fortunam hunc virum humana ope invictum graviter eo tempore concussisse dicat II, 79. Ad Maecena- tem scribit Horatius Epod. IX: , Ut nuper, actus quum freto Neptunius
Dux fugit, ustis navibus,
Minatus urbis vincla, quae detraxerat
Servis amicus perfidis. In his ridet Pompeium nomine Neptunii ducis. Ile Neptuni sese filium esse praedicavit. Testatur Aurelius Victor de V. illust. c. S4: cum mari feliciter uteretur, Neptuni filium se confessus est. Testantur numi, in quibus caput Pompeii apparet, addito vocabulo Nep- tuni. Nec praetermittenda sunt verba Appiani V, 100: 9⸗ HGvον axdαœαmν æα IIoO- Oε1*αευι H* dI adrαƷνν iσσασααοG waXsIgHa—. Oadl! d'adrν, drdo d.νοεᷣ ρauvous- vov, xa** ουie*h Tos adrαεέςτ οσισ υμςα‿αμαόdaοo ðν oiviis els Auauf sraXAdSat, 8OrOοοι μενον doa 5ν IIOGε⁸⁶ενν⁷. Pompeius, quem Velleius I. I. dicit studiis rudem, ser- mone barbarum, impetu strenuum, manu promtum, cogitatione celerem, fide patri similli- mum, libertorum suorum libertum, servorumque servum, speciosis invidentem, in paterna


