— 28—
supplicibus sermo esse non potest. Recensens pericula, quibus expositus fuerit III, 4 inprimis devotam arborem et naufragium ad promontorium Palinurum, quod eum Acrone et aliis interpretibus ex Macedonia reducem passum esse statuo, cladis ad Philippos non immemor est suamque salutem a Musis acceptam refert, quamquam nostro in loco Mer- curius, a quo ut Mercuriales viri auxilium impetrent miseriis pressi ac vexati par est, aëre denso vatem texisse ac sustulisse dicitur. Similiter Mercurio duce olim Priamus Agamemnonem et Menelaum vigilesque Graecorum fefellerat. I. 10. Fuit tantus Horatii pavor, ut calliditatem et celeritatem Mercuri aequaret. In his quum perspicuum sit, quod interpretes haud praetermiserunt, rationem haberi heroum, quales ab Homero describuntur; tum illud tenendum esse videtur, Horatium de sua arte poëtica verba facere. Iude colligi potest, iam illo Philippensis proelii tempore carmina ab Horatio fatta esse. Hoc non magis incertum habeas, quam quod dicit, se saepe cum Pompeio, suorum sodalium primo, morantem diem vino fregisse. Igitur poësis et compotationes iuvenis Horati commemo- rantur, quae quantum vim in omni eius vita habuerint satis constat. Ut poësin coleret ex Macedonia reversus, paupertas eum impulit. Nam inops erat paterni laris et fundi. Quod quum ipse profiteatur in epistola supra laudata, non video, cur statuendum sit, eum in his famelicos poëtas deridere voluisse, quod viris doctis visum est. Non ubivis lepidus esse debet poëta, nec quod ipse expertus est aliis opprobrio vertere.
Vidimus, Horatium cum partibus Cassianis Brutianisque arma tulisse contra Anto- nium. Haud multo post non disertis quidem verbis, sed aliud agens celebravit eundem laudibus. Scriptum enim est eodem fere tempore carmen ad Asinium Pollionem II, 1. Is celebratissimus vir(conf. Heynius ad Virg. eclog. IV) Horatium, qui nondum Maece- nati neque Augusto commendatus fuisse videtur, sua amicitia suoque favore ornaverat. Brevi ante tempore consulatu functus erat ob eamque rem insigne cousulenti curiae prae- sidium nominatur. Deinde missus ab Antonio in Parthinos, IIlyricum populum, triumphum egerat, quem poëta Dalmaticum dixit, ut notiore atque honoriſicentiore appellatione uteretur. Pollio, qui tragicis carminibus dederat operam scribendis, quum civilium bellorum historiam contexere instituisset, quos libros a Tacito et Suetonio non sine laude citatos temporis iniuria nobis invidit, Horatius eum ad rem persequendam et absolvendam ex- hortatus est. Fuit ille rerum scriptor, qualem summum et perfectum dicimus. Nescio qui locus nobilior et sublimior sit, quam quo poëta vividam narrandi rationem Pollionis ex- tollit. Perstringit aures murmure cornaum; strepunt litui; fulgor armorum terret equos equitesque. Videtur sibi vates audire duces magnos ad militum animos corroborandos Verba facientes; videtur sibi omnia cernere armis subacta praeter Catonem. Ad Pom- peium scripserat de turpi solo; ad Pollionem scribens liberius iudicium interposuit. Nam exitiosam illam principum in civitate societatem notat, quam priorem triumviratum dicere solent, ac vitia Crassi et Pompeianorum castigat. Ea copiosius ad hunc locum exposuit Mitscherlichius. Celebrans Pollionem, qui a parte Antonii stabat, hunc ipsum Philippensis


