Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

27

Obmutescant Horatii reprehensores hanc eius fugam acerbissimis verbis exagitantes. Ti- mendum est, ne in simili re desperata similem fugam capessant. In eiusmodi rebus saepe severius atque iniquius iudicant, quam par est, quod ut Horatio, sic Demostheni accidit, qui e pugna Chaeronea fugerat. Conf. Plutarch. Demosth. p. 263. Gellius, noct. Att. 17, 21. Illud ridiculum et absurdum esse videtur, quod nonnullis visum est, Alcaei et Ar- chilochi imitatorem etiam in hac re voluisse iis similem esse, quippe qui arma in certa- mine amisissent, ideoque commemorasse poëtam parmulam non bene relictam. Mirandum est, hauc sententiam Wielandium habuisse(Briefe II, p. 150). Quod si verum esset, et amicum Pompeium illis assimilavisset, quod vix haberet excusationem. Quamquam igi- tur de re ipsa addubitare non possumus, et refutandam esse censemus opinionem lacobsii, Orellii, aliorum, parmulam non bene relictam imaginem duntaxat poëticam esse celeris ilhus fugae, tamen quod offendat in verbis inest. Philippos sentire, quis dixerit? Usum vocabuli sentiendi de calamitatibus ac miseriis positi interpretes perspicuis exemplis illu- strarunt, minus solliciti de eius coniunctione cum nomine oppidi, quum sententia satis clara esse videretur. Noli tamen poëtam vituperare. Notus est usus loquendi, quo sub- iectum, cuius quid proprium esse dicitur, pro eo ipso ponitur, et vel pedestris orationis scriptores ea ratione utuntur. Apud Ciceronem de oratore I, 44 legimus: Percipietis illam ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod, quantum praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, tum facillime intelligetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et Solone nostras leges conferre volueritis; in quo loco perspicue propria nomina de legi- bus collocata sunt, quae a viris illis datae erant. Similiter Horatius, ubi de lege thea- trali a L. Roscio Othone lata eaque ab homine equestris ordinis importuno fastu con- temta dicit, verbis utitur: Othone contemto Epod. IV. Ubi de melle Tarentino disserit idque Attico cedere negat, montem Hymettum nominat pro melle Hymettio; pari modo Venafrum pro olco Venafrano, quocum Tarentinum certat II, 6. Igitur et posuit Phi- lippos pro calamitate ad eam urbem Bruti et Cassii sectatoribus inflicta. Verba addita celerem fugam speciatim illam calamitatem significant. Non dixerim cum Orellio, Philip- pos et fugam esse: fugam Philippensem. Sed mira est abstracti nominis virtutis collo- catio, addito et minaces. Nam vocem fracta participii vim habere, non negaveris. For- tissimi, quorum vis fracta erat, et minaces h. e. viri minaci vultu procubuerunt, sive minaci murmure, quale cornuum esse dicitur II, 1. Turpe solum exercuit et vexavit in- terpretes. Qui vocabulum turpe per exclamationem positum esse censent, aut ad- verbii loco habent, errare videntur. Sed nec vulgaris interpretatio de solo cruore caesorum polluto et foedato vera est. Non propter caedem in universum spectatam, sed propter caedem eorum, qui Horatio libertatem vindicare videbantur, solum turpe dicitur. Agnoscendum est in his iudicium poëtae, quod de re perdita tulit. Quae ab Acrone proposita est interpretatio, a Peerlkampio et Orellio com-

mendata, non habet, quo recte defendi possit. Si minaces solum tetigere mento, de 4*