= 26=
omnia continentur, quorum accuratior cognitio Horatii carmina legentibus necessaria ha- betur. Quo tempore singula scripta fuerint, saepe difficilior quaestio est; in multis tamen nulla controversia. Vellem ut quis, praemissa rerum narratione, ex temporum ordine dispositas odas explicaret, certe eas, de quibus quo tempore compositae sint non ambi- gitur. Multa in iis fore magis perspicua discentibus confido. Nam quanta utilitate ea ratio sit, in Ciceronis epistolis, quas eo modo viri docti interpretati sunt, cognovimus. Ouaeritur, quid Horatius de bellorum civilium caussis senserit. Luere Romanos delicta maiorum censet III, 6; nominatim scelus fraternae necis Remi Epod. 7; alio loco Poenorum cladem bellorum caussam esse perhibet II, 1. Dii Afris faventes poenas sumunt a Ro- manis. Commemorat graves principum amicitias, quod de Caesare, Pompeio et Crasso intelligendum est, neque eodem loco Pompeianorum vitia dissimulat. Reprehendit pravos Romanorum mores. Castigat eorum insanum luxum II, 15, contemtum deorum, vitam libidinosam, mollem atque effeminatam liberos educandi rationem III, 6. Virgines gaudent doceri Ionicos motus. Puer ingenuus nescit equo haerere venarique timet, ludere doctior. Vituperat poëta divitiarum amorem, pauperum despectum, affectatam et pessimam pretio- sarum rerum per mercaturam advectarum cupiditatem III, 24, alia. Si quis horum ma- lorum originem et caussas subtiliter expositas legere velit, is adeat Sallustium, in prin- cipio belli Catilinarii eas res maxima arte summaque fide tractantem. Nobis singula cir- cumspicienda sunt ab Horatio memorata. Romae didicerat:
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles,(Epistol. II, 2, 42), quae verba de poë- tarum Graecorum lectione, inprimis Homeri explicanda sunt. Nam qui apud Romanos in studia incumbebant, similiter poëtas Graecos tractabant, ut Graeci pueri eos ediscere de- bebant, de qua re insignis est locus Aeschinis in Ctesiphontem 135 ed. Bekk.: oat huds raidas ras 7d Tν TO vchſtas kaftny9dvi, 1v AvdgsS vrss A˙001 „. ☚μνεε. Citavit ibi Aeschines locum Hesiodi. Athenas se contulit Horatius philosophiae operam daturus. Ibi per breve tempus commoratus, Caesare occiso, gratum locum reli- quit, ut cum Bruto arma capesseret. Meruit tribunus militum, quamvis belli rudis esset atque imperitus, ac pugnae ad Philippos interfuit. Hanc suam militiam lepide ridet ver- bis: me dimisere Philippi, quae a Wielandio subtilius quam verius de missione millitis in- tellecta sunt, quum de fuga sumenda esse videantur. Huc pertinent, quae in carmine Alcaicis rhythmis ad Pompeium, equitem Romanum, proscriptis immunitate data, Romam revertentem scripto leguntur II, 7:
Tecum Philippos et celerem fugam Sensi, relicta non bene parmula; Quum fracta virtus, et minaces Turpe solum tetigere mento.
Sed me per hostes Mercurius celer Denso paventem sustulit aëre.


