—. 25—
voluit, esse deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset ipsa natura; esse anteceptam auimo eorum quandam informationem; inde ad unum omnium manere in ea re firmam consensionem. Quod natura in omnium mentibhus insculpsit, id verum esse conten- dit. Horatius igitur non adductus est audito tonitru, ut crederet esse deos, sed ut eorum providentiam intelligeret. Miranda est Bentleii eruditio, qua particulam plerumque expli- cat eiusque sensum interpretatur, quum recta loci distinctione et oppositione vocabulorum nubila et per purum omnia ſacillima sint intellectu. Displicent mihi verba, quae carmen finiunt, opinanti, poëtam, quum de numinis providentia doctrinam versibus exornasset eiusdemque potentiam agnovisset, ex Stoicorum decretis philosophantem minus recte de fortuna alata disserere. Dicendum ei erat de illa fatali necessitate, quam Stoici docuerunt, sive de aeterna veritate caussarumque continuatione, ex qua secundum illorum disciplinam omnia fluunt. Attamen quod statim sequitur carmen ad Fortunam inscriptum docet, Ho- ratium, qui philosophorum more deum ima summis mutare exposuerat, id ipsum Fortu- nae adscribere, qyuae ab eo dicitur:
Praesens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus, vel superbos
Vertere funeribus triumphos.
Poëtarum philosophia saepe sibi parum constat, nec soli Horatio vertendum est vitio, quod et alii peccarunt.
Quum de ratione quaeritur, qua Horatius res sui temporis tractaverit, non nostra interest, omnia enarrari, quorum mentionem data occasione iniecerit; sed scire volumus, quid iudicarit, quod consilium, quam partem secutus sit. Quod attinet ad bella contra externos hostes gesta, de iis pauca commemorantur. Nam etsi nomina Parthorum, Scytharum Vindelicorum aliorumque leguntur, maxime ubi laudes Augusti celebrantur, tamen de rebus ipsis nullum fere iudicium profertur. Igitur non moramur Pacorum, Phraatem, Teridatem, Gelonos, Dacos, Aethiopes. Alio modo exponuntur, quae ad historiam bel- lorum civilium spectant. Ut in universum Horatii tempora breviter describantur, Taciti verbis uti possumus, qui insigniter illorum rationes explicat et absolvit Annal. I, 2: Post- quam, Bruto et Cassio caesis, nulla iam publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus exutoque Lepido, interfecto Antonio, ne Julianis quidem partibus, nisi Caesar, dux reli- quus, posito triumviri nomine, consulem se ferens, et ad tuendam plebem tribunicio iure contentus, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paullatim, munia senatus, magistratuum, legum in se trahere, nullo adversante, quum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis servitio promtior, opibus et honoribus extolleretur, ac novis ex rebus aucti tuta et praesentia, quam vetera et periculosa mallent. Neque provinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et avaritiam magistratuum,
invalido legum auxilio, quae vi, ambitu, postremo pecunia turbabantur. In his Taciteis 4


