Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

24

Deus ille fuit, deus, inclute Memni, Qui princeps vitae rationem invenit eam, quae Nunc appellatur sapientia; quique per artem Fluctibus e tantis vitam tantisque tenebris In tam tranquillo et tam clara luce locavit. Conf. Forbigerus ad h. I. Sapientiam insanientem ita explicant, ut de perversis rationibus et argumentis cogitent, quibus Epicurei usi essent, mundum a diis regi et administrari negantes. Sed is sensus: erro, dum imbutus sum dogmate Epicuri, quod falsis argu- memtis nititur, loco non aptus est. Potius de vita intellexeris. Philosophia Epicuri insanit h. e. homines insanire facit. Ex ea enim nascitur publicarum religionum contemtus. Hic vocabuli usus Horatium legentibus notus est. Religiones despicere sapientia Epicureorum fuit. Extollit Lucretius doctrinae principem, quod, quum vita humana oppressa iacuisset gravi religione, primus obsistere ausus esset, rerum naturam vivida mente peragrasset, et veram philosophiam docuisset. Quid? quod insanientia illa verba profert I, 79: Quare religio pedibus subiecta vicissim Obteritur; nos exaequat victoria coelo. In is, quac antecedunt, poëta ille exposuerat, deos pro sua natura immortali aevo frui summa cum tranquillitate, seiunctos a rebus humanis; nec capi bene meritis neque ira tangi. Talia et Velleius apud Ciceronem de natur. deor. I, 19 disputat: Ea est vita deorum, qua nihil beatius, nihil omnibus bonis affluentius cogitari potest. Nihil enim agit, nullis occupationibus est implicatus, nulla opera molitur, sua sapientia et virtute gaudet; habet etiam exploratum, fore se semper tum in maximis, tum in aeternis voluptatibus. Hunc deum rite beatum dixerimus, vestrum vero(deum Stoicorum) laboriosissimum. Nos bea- tam vitam in animi securitate et in omnium vacatione munerum ponimus. Imposuistis in cervicibus nostris sempiternum deum, quem dies et noctes timeremus. Quis enim non timeat omnia providentem et cogitantem et animadvertentem et omnia ad se pertinere pu- tantem curiosum et plenum negotii deum? His terroribus ab Epicuro soluti et in liberta- tem vindicati nec metuimus eos, quos intelligimus nec sibi fingere ullam molestiam neque alteri quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem atque praestantem. Ex his Velleii disputationibus apparet, Epicureos venerari voluisse deos propter ipsorum praeclaras virtutes. Videbatur ipsis quidquid excellit iustam habere venerationem. Sed quum a beata natura segregandam esse censerent iram et gratiam rerumque procurationem, religiones ab iis spretae sunt. Emendationem Heinsii ac Bentlei relectos scribentium non moror. Conf. Regelius ad h. l., a quo Orellii interpretatio vulgatae lectionis relictos recte reprehensa ac castigata est. Sed quam sententiam Bentleius ex sequentibus eruit: ego, qui antehac Epicureus eram, nunc cogor fateri deos esse, ea falsa est. Nam deos esse Epicurei non negarunt. Scripserat ipse Epicurus librum zερεν*εμμιαμν* avdvæ, a Diogene Laertio X, 26 com- memoratum et a Cicerone I, 16 volumen de regula et iudicio dictum, In eo probare