— 23.—
sole geminato vim quandam esse coelestem et divinam suspicatos esse Cic. de nat. deor. II, 5. Igitur Horatius hac ratione physica uti potluit, ut, convictis Epicuri erroribus, ad stabilem certamque Stoicae disciplinae sententiam transiret, et si quid haberet, quod li- queret, versibus pronuntiaret. Accedit, quod lupiter tonans saepius a poëta celebratur Epod. 2, 29. Odar. III, 5, 1. Pertinet huc et tremendus tumultus, quo Iupiter ruere dicitur I, 16. Pauca monenda sunt ad singulas carminis locutiones spectantia., Ac Mit- scherlichius quidem usum vocabuli parcus, quod Horatius initio vi quadam posuit, ita ex ponit, ut ad Graecum Oeiòsgsat provocet. Interpretatur: parcit deos colere, hoc est negligit, censetque, pedestris orationis esse, si quis de raro sumtu cogitet, quem poëta ad munera diis offerenda fecerit. Similia Doeringius dedit. IIla ratio si pedestri orationi accommodata habetur, multo magis ei consentaneum esse videbitur, vocem infrequens de templis deorum haud frequeutatis intelligi, quod interpretes statuunt. Res diiudicanda est ex iis, quae ad veterum religiones pertinuerunt. In eo non fuit occupata vetustas, ut quam homines a natura sibi iusitam habeant sive praenotionem sive anticipationem numinis supremi accuratius subtiliusque excoleret, et veriorem ac rectiorem cognitionem adipisce- retur. Certe pauci tantum, id est phnlosophi hoc fecisse dici possunt. Sed quod Cotta, qui et philosophus Academicus et pontifex fuit, apud Ciceronem de nat. deor. III, 2 dis- putat: Cum omnis populi Romani religio in sacra et auspicia divisa sit et tertium ad- iunctum sit, si quid praedictionis caussa ex portentis et monstris Sibyllae interpretes haru- spicesque monuerunt: harum ego religionum nullam unquam contemnendam putavi; id neque in historia veterum recte adornanda praetermittendum et in nostro loco expediendo tenendum est. Horatius hostias immolavit, quod ex pluribus carminum locis Goceri potest; sed parcus fuit in sacris faciendis; infrequens in deorum templis, negligens publicarum reli- gionum. Res non mira est; omni tempore neglexerunt cultum divinum, qui voluptatibus dediti erant. Horatius ipse semet nominat in epistola ad Albium Tibullum scripta I, 4 Epicuri de grege porcum, et dedicatum Apollinem nihil aliud poscit I, 31, quam artem truendi, in Tibullo laudatam. Quae Obbarius ad locum epistolae laudatae annotavit, ea sibi constare non videntur. Dicit: alia ratione falluntur ii, qui hoc loco decepti Horatium hoc quidem tempore Epicuri decreta vere sectatum esse sibi persuadent. Quidni eodem iure Horatium Phaeacem fuisse affirmes(Epist. 15, 24)? Et nonnullis interpositis, quae omittimus, pergit: ceterum minime negamus quandam Horatii ad Epicuri decreta, quibus et ipse imbutus fuit, inclinationem, quam haud scio an iocose hic ante oculos ponere voluerit Tibullo amico. Haec ab Obbario disputata non satis cohaerere videntur. Sed redeamus ad carmen nostrum. Comparat poëta vitam suam cum cursu maritimo. Inde desumta sunt verba. Graviter dicta est insaniens sapientia. Comparavit Orellius Aeschyl. Prom. 550: d⁵⁴αaρσρν μρσσν Sophocl Aiac. 665: 5X 99Gv Aooa ddνρ. Vocabulo sapien- tiae inprimis usi sunt Epicurei. Celebrat Lucretius his versibus Epicurum V, 8:


