Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

22

Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes.

Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,

Virtutis verae custos rigidusque satelles:

Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,

Et mihi res, non me rebus subiungere conor. 1 Nam modo Stoicam illam severam discipliuam tuetur ac commendat, ubi utilia et honesta vivendi praecepta cum amicis communicat; modo Aristippi voluptatem tanquam summum et extremum bonorum amplectitur, ubi eosdem exhortatur, ut vita perfruantur. Ratio Peripateticorum in iis est, quae de mediocritate conf. Cic. Tusc. Disp. IV, 16 sedq. praecipit II, 10, in quo quidem carmine ut recte lectionem omnium fere codicum saepius recentiore aetate defendunt, ita Bentleii auctoritate moti fulgura male tueutur. Nam etsi Hieronymus variis locis verba: feriuntque summos fulgura montes citaverit, tamen voca- bulum feriunt lectionem fulmina, a Lambino, Torrentio et Fea receptam efflagitat. Quid discriminis sit inter fulminandum et fulgurandum, satis notum est. Conf. Senec. Quaest. natur. II, 23. Ad Stoicorum placita revocamus, quod Dellium docet de aequa mente in rebus arduis servanda eademque temperata in bonis rebus ab insolenti laetitia II, 3. Eius- dem scholae sententiam de providentia amplexum esse, post vero in Epicureorum castra concessisse hanc ipsam doctrinam refutantium; hisque relictis rediisse ad illorum rationem, ex carmine I, 34 interpretes concludunt. Ea opinio habet, quo possit defendi. Certe in errore versantur, qui ad Stoicos irridendos carmen scriptum esse arbitrautur. Num si quis ridetur, hoc ex nullo vocabulo effici potest? Nec qui ad animum Romanorum su- perstitionibus deditum provocant, ut rationem, qua tonitru poëtam terruerit, exponant, recte faciunt. Nam quamvis verum sit, ob eam caussam Romanos omnia quae accide- rint insolita atque inaudita ad deos eorumque vim retulisse, et portenta maxima cum re- ligione curasse, quod si opus esset multis exemplis a Livio traditis probari posset; tamen Horatio et philosophia et poési exculto futilem quandam ac superstitiosam rerum notionem et praeoccupatam opinionem adscribi nolim. Dolendum est, viros doctos tahia statuisse etiam illius celebratissimi carminis habita ratione, quod post Tiberis inundationem ad Au- gustum Caesarem seripsit I, 2. Ea, quae ab antiquis superstitiosa dicta sunt, nullo modo Horatio attribui possunt. De his, ut solet, subtiliter disputavit Theophrastus Charact. ethic. XVI. Acumen et iudicium Doeringii laudaveris. Quum Epicurei in coelo puro to- nitru audiri posse negarent, Horatium hoc potissimum usum esse argumento censet, ut doccret, deorum providentia et procuratione omnia gubernari. Res ipsa ex Lucretio testi- moniis stabiliri potest. Addere licet, fuisse palmarem Stoicorum sententiam, homines ex- territos fulminibus, tempestatibus, nimbis, nivibus, grandinibus, vastitate, pestilentia, terrae motibus et saepe fremitibus lapideisque imbribus et guttis imbrium quasi cruentis; tum labibus aut repentinis terrarum hiatibus; tum praeter naturam hominum pecudumque portentis; tum facibus visis coelestibus; tum stellis, quas Graeci cometas vocant; tum