— à2—
daverat. Nam verba: iudice te ab umbra Archytae dicta esse debent. Aliud statuit Orellius, qui explicat: mortem obiit ille quoque, quem tu, Archyta, secutus eras non contemnendum, imo egregium investigatorem naturae verique magistrum. Similiter censet Regelius, hacc esse poëtae Archytam alloquentis verba. Ceterum quae co carmine de morte exposuit, saepius retractat, verbi caussa III, 1: Aequa lege Necessitas Sortitur insignes et imos,
in quo loco formula aequa lege comparari potest cum illa: aequali sorte, qua III, 24 usus est. Similiter dicunt ex aequo, quod Tacitus posuit, cuius locum ab interpretibus vario modo tentatum ac vexatum obiter explicare volumus. In vita Agricolae haec leguntur ex codicis Vaticani, quem editio Beckeri sequitur, auctoritate: Quibus rebus multae civi- tates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus, iram posuere, et praesidiis castellisque circumdatae, tanta ratione curaque, ut nulla ante Britanniae nova pars illa- cessita transierit. Haec verba Walchius, apud quem ceterorum interpretum rationes ex- positas habes, hoc modo interpretatur: Hiedurch bewogen, lieferten viele Stämme, wel- che mit Nachdruck bisher widerstanden, Geisseln, ihrem Zorn entsagend; andere, mit Schanzen und Burgen umschlossen(so einsichtsvoll und sorgsam, wie früher kein neu- umfasster Theil Britanniens,) traten ungereizt über. Haec perversa Walchii interpretatio miranda est. Nec Beckerus recte statuit, particulam ut cum voce illacessita coniungen- dam esse adverbii loco. Alii aliter verba Taciti sollicitarunt. Perspicuum est, quibus rebus esse ablativos caussae, ut in grammaticis dicunt. Intelligenda sunt irritamenta pacis, quae Agricola ostentavit, omnino ea, quibus egregiam famam paci circumdedit. His motae civitates dederunt obsides et iram posuerunt. In eum diem ex aequo egeraut, h. e. infestantes Romanos infestaverant. Verba tanta ratione curaque non spectant ad ea, quae Agricola fecit, sed ad illa, quae a civitatibus facta sunt. Et postquam circum- datae erant praesidiis castellisque iram posuerunt tanta ratione curaque, ut nulla Britan- niae pars videretur ante transiisse illacessita. Pars illacessita dicitur ex oppositione eius, quae bello petita erat, h. e. ea pars, quae iram posuit et pacem appetivit. IIlae civita- tes ea ratione et cura, qua transierunt ad Romanos, effecerunt, ut Romani crederent, antea nullam Britanniae partem trausiisse in suam potestatem, quin bello petita sit, quam- vis illud factum fuerit.
De philosophia Horatii saepe disputatum est, maxime ratione habita satirarum et epistolarum; sed ita, ut viri docti dissentirent, quam rationem secutus sit. Alii Epicureum eum fuisse dicunt, alii Stoicum; hi Aristippi asseclam, illi Eclecticum. Conf. Wielandius et Obbarius ad epist. I, 1. Passovius in diss. Leben und Zeitalter des Horaz. Lübkerus, zur Charakteristik des Horaz. Schleswig, 1837. Rectissime statui- tur, eum omnem doctrinam ad usus vitae retulisse. Inter silvas Academi quaesiverat verum Epist. II, 2; sed non fait scholae ita addictus, ut ceterarum dogmata spernere deberet. Non dubito, quin per omnem vitam secutus sit, quod in epist. I, scripsit:


