Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

35

Quod ad verba ab Italia volantem remis adurgens attinet, statuit Mitscherlichius, Horatium rem ita adornasse, ut praeter Liburnas naves et ipse Caesar statim post pugnam Actia- cam Cleopatram persecutus sit. Id vero quum falsum est ex scriptorum testimonio, tum ex illis verbis non recte concluditur. Nil impedit, quo minus vocabula ab Italia cum voce adurgens coniungantur. Ea, quae subsequuntur nec latentes Classe cita reparavit oras,

vituperari possunt. Cleopatra cogitavit de fuga in alias regiones suscipienda, quod Plu- tarchus et Dio memoriae prodiderunt. Ceterum Doeringius censet, hoc carmen ad sodales tum scriptum esse, cum Auntonii ct Cleopatrae mors nunciata esset. Prius compositum est carmen ad Maecenatem, quod epod. IX. legitur. In eo quum dicat poëta, Gallograecorum duces paullo ante pugnam ab Antonio ad Augustum defecisse, rem ita exponit, quasi id eorum consilium a vita Antonii turpissima esset repetendum. Nam verba:

Ad hoc frementes verterunt bis mille equos

Galli, canentes Caesarem alio modo intelligi non possunt. Sed vix credibile est, eos ea de caussa Octaviani partes amplexos esse.

oa- ᷣohhodee

5*