— d1o—
sua latibula, ubi Priamus et Paris versati sunt. Si Troia unquam renascatur, bellum contra eam iterabitur, idque fiet Ducente victrices catervas Coniuge me lovis et sorore. Diximus nonnunquam dramatici quid in carminibus lyricis inveniri. Huc praeter alia per- tinet carmen, in quo umbra Archytae cum nauta colloquitur I, 28. Nam probare non possum rationem Weiskii, Kriesii, Regelii, qui aut umbram naufragi cuiusdam aut Ho- ratii ipsius ad Archytae sepulcrum verba facere statuunt. Quum Archytas nautam philo- sophi obitum admirantem docere vellet, omnibus moriendum esse, exempla praeclarissi- morum virorum posuit, qui occubuerint; in is Pythagoram et nominis philosophiae inven- torem et rerum ipsarum amplificatorem(Cic. Tusc. Disp. V, 4) nominat, cuius disciplinae addictus fuerat. Memor magistri pauca de animarum migratione profert, quam Graeci, ut constat, iετπεέηνμα Qιαυ‿ νμεεενασαιμἀτααασν, raxvsiav,*s Pν³‿is Tενπα Gσ o- minant. In his inest difficultas: Habentque
Tartara Panthoiden, jterum Orco
Demissum; quamvis, clypeo Troiana refixo
Tempora testatus, nihil ultra
Nervos atque cutem morti concesserat atrae;
Judice te non sordidus auctor
Naturae verique. Pythagoras se vixisse belli Troiani temporibus professus est; fuisse Euphorbum, Panthoi ſilium. Ut rem testaretur, clypeum Euphorbi in templo Iunonis ad Mycenas affixum suum esse contendit ex eoque probationem suae doctrinae desumsit. Ennium similia docuisse, notum est, ad quam rem spectant versus Persii VI, 10 et 11:
Cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse Maceonides, Quintus pavone ex Pythagoreo.
In illis Horatii, quibus Panthoides iterum Orco demissus dicitur, molesta est vocabulorum idem significantium repetitio. Nam monuit recte Orellius, Tartara hoc loco non de damnatorum sede, sed de universo Orco intelligi debere. Non tamen est, quod haerea- mus in formula Orco demittere. Est Homericum illud notissimum Aid? rooia Psv com- parandum. Praeterea usus est ea formula Virgilius: multos Danaum demittimus Orco, Aeneid. II, 398. Inde colligitur, locutionem de is usurpari, qui in certaminibus interfi- ciuntur. Hoc quadrat in Euphorbum, non in Pythagoram. Perinde tamen est, de hoc, ac de illo dicere, quum utriusque eadem anima sit. Nam Euphorbi tantum corpus, quod per nervos atque cutem poëta intelligit, mortuum est; anima transiit in alios. Particula ſterum vexat interpretes. Scilicet Euphorbus non statim in Pythagoram mutatus est; sed
Prius, quam hoc ſieret, alias migrationes obiit. Hanc rationem aut nescivit poëta, 3*


