Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

- 18

mor C. Claudi Neronis, a quo Hasdrubal ad flumen Metaurum devictus est. Hoc ipsum flumen non solum testatur, quid civitas Romana Neronum genti debeat, sed etiam Pulcher fugatis

Ille dies Latio tenebris,

Qui primus alma risit adorea,

Dirus per urbes Afer ut Italas,

Ceu flamma per taedas, vel Eurus

Per Siculas equitavit undas. Ex eo enim die faustissima omnia, quae Romanis contigerunt, repetenda sunt. Proclive erat, in hoc sententiarum nexu Hannibalem fingere de Romanorum virtutibus et felicitate disputantem. Sed maximae artis est, tot et tanta lumina verborum et sententiarum pon- dera suis in locis ponere. Quid? quod Hannibal comparat Romanos cum lupis rapaci- bus, Carthaginienses cenm cervis, quos illi devorant, additque exquisitissimis verbis de ilice tonsa bipennibus, Hydra secto corpore firmiore ac monstris e draconis dentibus sub- ortis, quibus omnibus res Romana accrescens extollitur, praesagium illud imperatoria virtute maximoque animo compositum:

Carthagini iam non ego nuntios

Mittam superbos: occidit, occidit

Spes omuis et fortuna nostri

Nominis, Hasdrubale interemto. Et haec quid ad Drusum Neronem, Augusti privignum? Audi Hannibalem praedicentem:

Nil Claudiae non perficient manus, et admirare artem Horatii. Similiter fingit in carmine III, 3, quo constantiam et iustitiam Pollucis, Herculis, Bacchi et Quirini exemplis utens commendat, Iunonem orationem ha- buisse, consiliantibus diis de Romulo in coelum recipiendo, et Troia eversa belloque finito invisum nepotem Marti redonasse. Splendidius nihil est, quam quod his verbis signi- ficat regium animum spirantibus:

Illum ego lucidas

Inire sedes, ducere nectaris

Succos, et adscribi quietis

Ordinibus patiar deorum. Additae sunt conditiones, quibus dea concedit, Romanos habere summum imperium omnia- que sibi armis subicere,

Qua parte debacchentur ignes,

. Qua nebulae pluviique rores.

Quiritibus enim eam legem dicit, ne Troiae avitae tecta reparent. Sed pulcherrimae sunt figurae atque lectissima lumina, quibus poëta usus est ad eam Iunonis seutentiam exprimendam. Saeviat mare inter Ilion et Romam; armenta pervagentur et ferae habeant