Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

417

Quis sub Arcto

Rex gelidae metuatur orae?

Cedet Dellius saltibus, domo, villa; additum est II, 3: Et exstructis in altum

Divitiis potietur haeres. Haec verba ex sententia Mitscherlichii repetunt villae notionem. OQuod si verum est, in iis iure offendimur carminis pulchritudini officientibus. Sed non intellexerim de aedibus in altum maguis sumtibus exstructis; praestat, ut supellex et res pretiosae varii generis signiſicentur, quam rationem Orellius secutus est. Ad Septimium II, 6 scribit ita, ut eum dicat secum aditurum

Barbaras Syrtes, ubi Maura semper

Aestuat unda.

In his supervacua sunt et sine caussa posita adiectiva. Eodem tamen modo Syrtes et Gaetulae appellantur II, 20. Cuinam placent solitae laudes I, 12; pedestres historiae, quibus proelia Caesaris dicturus est Maecenas II, 122 Quis laudabit repetitam saltandi notionem in locutionibus: ferre pedem choris, et dare brachia ludentem? Ad eum locum Doeringio gratias agere debemus, quod docuit, saltantium artem praecipue in scito con- cinnoque pedum motu vel incessu cerni. Quae sub fine carminis in laudandam Licymuiam dicit, maxime de eius crine non permutando cum opibus Achaemenis, Arabum et Myg- donum, ea vix bene posita dices ad voluptatem lyricae poësis describendam. Attamen talia saepius in amatoriis. Canit Catullus 42:

Unam Septimius misellus Acmen

Mavult quam Syrias Britanniasque. Homerum dicit Quintilianus X, 1, 46 non modo poëtica, sed oratoria virtute insignem fuisse, a nullo superatum in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate. Quamquam Homero iuferior sit Horatius et opus diversum, tamen de eo similia statui possunt. Igi- tur de oratoria eius virtute pauca dicenda sunt. Ac dubitari quidem non potest, singula- rem lyrici poëtae artem in eo cerni, quod quos sensus habuerint dii hominesve non suis verbis exponit, sed eos facit loquentes de consiliis capiendis rebusque gerendis. Haec ficta personarum inductio sic composita est, ut quid dramatici operis in lyricis carminibus esse videatur, et quum aptissima sit ad vividiores sensus declarandos, ad animos conciliandos commovendosque magnam vim habet. Irrepit quasi in hominum mentes hoc orationis or- namento, quod poëta dicit. Quid praestantius atque ornatius cogitari poterit, quam illa Hannibalis oratio, quae ab Horatio in carmine ad Drusi laudes celebrandas summa cum arte expressa est. Scilicet postquam Drusum Neronem, Rhaetorum et Vindelicorum victorem, admirabili quodam sermonis artificio cum aquila et leone comparaverat, ut viri iuvenis alacritatem et vigorem describeret, eiusdemque nativam indolem doctrina exor-

natam ac perpolitam extulerat, ad antiquam Neronum gentem collaudandam transit, me- 3