— 16—
lis, quae subsequuntur verba, de quibus disputavimus: Examen Eois timendum Partibus Oceanoque rubro;
eandem rem significatam esse duplici modo apparet. Vellem alterutrum abesset. Nam poëtam discrimen quoddam facere regionum, in quas expeditio Aelii Galli missa esset, vix statui potest, quamvis in carmine ad Jccium, quod huc referendum est, Sabaeae reges horribilisqgne Medus commemorentur, indeque concludant, expeditionem illam susceptam esse contra Arabes, Parthos Indosque. Statuerem vitiosum esse Eois, nisi alio loco po- suisset fluctus Eoos Epod. 2, quocum Catullus XI comparari potest:
Furi et Aureli comites Catulli,
Sive in extremos penetrarit Indos,
Longe ubi litus resonante Eoa
Tunditur unda,
Sive in Hyrcanos etc. Similiter Propertius IV, 3⸗
Ustus et Eoa discolor Indus aqua. In eodem carmine ad Iccium I, 29, qui, cum philosophiae operam dedisset, expeditionem contra Arabes sequi volebat, Horatius hoc eius consilium mirans et reprehendens dicit:
OQuis neget arduis
Pronos relabi posse rivos
Montibus? additque his pulcherrimis verbis per pleonasmum, quem non facile quisquam aptum esse judicabit: et Tiberim reverti. Eadem res duobus vocabulis expressa est I, 34, ubi Styx et horrida Taenari sedes, et in antegressis vela retrorsum dare atque iterare cursus coniunguntur; tribus adeo, naeniae, luctus, querimoniae II, 20, ubi subtilius, quam verius esse videtur, quod interpretibus placet, funus inane dictum esse, quoniam vates in cycnum esset mutatus, honoresque ob eam ipsam rem supervacuos. Negligentius etiam est compositus locus I, 31:
Non rura, quae Liris quieta
Mordet aqua, taciturnus amnis. Nam figura, quae inest in mordendo, vix convenit leni fluvio, quamquam vocabula rodendi et terendi, ut Orellius annotavit, simili imagine usurpantur; et repetitio eiusdem rei in vocabulis quieta et taciturnus iure vituperatur. Nolim huc referri: superiecto aequore damae I, 2. Nam superiectum aequor dicitur, quod vel altissimos montes undis superabat. Quem non offendit, quod Bacchus I, 17 duobus vocabulis iunctis appellatur, quae ab eius matre desumta sunt, Semeleius Thyoneus? Nonne languidam habebimus eiusdem notionis repetitionem in verbis illis I, 26 ab interpretibus vario modo tentatis, ex ſis tamen, quae Justinus 42, 5 narrat, facile intelligendis:


