45—
fugit. In his tranquillitas animi, otium et quies suam habere debebant siguificationem. Fingit igitur poëta, se Lalagen cantasse pulcherrimoque sensu, ut securitatem declaret, quam ubivis semet habiturum esse conſidit, odam his verbis claudit:
Dulce ridentem Lalagen amabo,
Dulce loquentem.
Suavis est in his anaphora. Similiter posuit: cedes saltibus et domo; villaque cedes II, 3; eheu, quantus equis, quantus adest viris sudor. I, 15; non ego, quem vocas, dilecte Maecenas, obibo II, 20. Cognata habetur epizeuxis: hoc hoc tribuno militum Epod. 4; ad arma cessantes ad arma concitet I, 35; evoe! parce, Liber! parce II, 19. Pleonasmos, quos recte in rhetoricos et grammaticos distribuunt(conf. Reisigius, Vorlesungen über la- teinische Sprachwissenschaft,§. 456 sedd.), in lyricis Horatii carminibus inveniri, doleas. Eiusmodi locus est ille in carmine ad Fortunam a Beutleio tentatus I, 35:
Serves iturum Caesarem in ultimos
Orbis Britannos, quo quidem loco quid precatur, quod non erat ut precaretur, cum Augustus nunquam in Bri- tanniam profectus sit. De ea re Tacitus in Agricol 16: Longa oblivio Britanniae etiam in pace. Consilium id Divus Augustus vocabat; Tiberius praeceptum. Ouae addita est ab Horatio vox orbis, displicet neque accommodata est ea ratio communi scriptorum consuetu- dini, quod exempla a Bentleio allata satis probant. Quid? quod eidem doctissimo iudici ullimos orbis paene semibarbarum videtur. Acerrimo vir ingenio non male coniecit, pre- candi verbum excidisse suadetque, ut scribatur pro voce orbis oro, quod interponitur preca- tionibus et a librariis facile in orbis mutari potuit. Hoc modo ultimi Britanni dicti sunt, ut in Virgilio ultima Thule Georg. I, 30; ultima Bactra Aeneid. VIII, 686; extremi Morini, VIII, 727 ad quem locum conf. Heynius. Cum tamen Bentleius dicat, perinde esse ulti- mos terrae atque ultimos orbis, hoc est, illam formulam pariter reiiciendam esse, fallitur. Certe non semibarbarum dixerim. Primum genitivus partitivus singularis numeri excusari potest. Collectiva vocabula eo modo ponuntur. Conf. Ramshornius,§. 105. Deinde apud Tacitum in oratione illa Calgaci splendidissima(Agric. 30) haec leguntur: Nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit; de quibus verbis interpretes in summa dissensione sunt et ita hariolantur, ut nihil esse videatur, quod non argutiis suis persequi possint. Quae Walchius dedit p. 329 seqq. ad formulam sinus fa- mae explicandam, callidiora sunt, quam ut veritatis similitudinem habeant. In antegressis tria commemorautur, ut exponatur, qua de caussa Britanni spem ac subsidium in Caledo- niorum manibus habuerint, nobilitas eorum, peuetralia, atque is situs, quo factum sit, ut servientium litora non adspicientes oculos quoque a contactu dominationis inviolatos ha- berent. Haec in sequentibus repetuntur. Recessus pertinet ad penetralia et vocabulum sinus ad illum Caledoniorum situm. Quid ad nobilitatem? Hoc, quod deest, in voce famae inesse debet. Quapropter corrigo: famaque. At revocanda est oratio ad Horatium. In


