Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

14

Maeonium, ensis Noricus, venena Thessala, silvae Venusinae, mare Creticum, Aegaeum, alia. Monendum est, summi poëtae esse, praecepta ad vitam recte instituendam spectantia aliasque res, quac insunt in locis communibus, eo modo enuntiare, ut ad hominum consue- tudinem et usum relata lucem habeant faciliusque intelligantur. Haec est prima poëtarum commendatio, nec quid maiorem vim habeat et accommodatius sit ad mentes vel incitandas vel a variis permolionibus revocandas ac reflectendas dispicere possumus. Hanc tantam vir- tutem quis Horatio non tribuerit? Num quis melius aut quid sit aut quid esse oporteat in vita expressit? Acutas reconditasque sentcntias brevibus exemplis includit nec per verborum ambages inanesque sonitus, quibus saepe nulla subiecta est sententia, cogitata et pondus corum conterit attenuatque. Inde multas locutiones hausit, quae quamquam singulatim collectae ac de rerum specie desumtae sint, ad universi generis disputationem referri de- bent. Quam quidem rationem qui non penitus perspexit, poëtae sententias artificio quodam et perdiserte expressas, ubi de iufipitis rebus intelligendae sunt, accurate non interpretabi- tur. Ut tempestates describat, querceta Gargani Aquilonibus laborare dicit. Ubi de peri- culosa navigatione sermo est, pelagus Carpathium commemoratur; poësin lyricam significat Lesboum barbiton sive Lesbium plectrum; speciem eiusdem, quae carmina amatoria continet, ſides Teia. Falx Calena ponitur, ubi de vitibus succidendis generatim disserendum est. Pretiosas res notat merx Syra, arma Medus acinaces; loco periculosarum proficiscentibus regionum Caucasus, Hydaspes, Syrtes appellantur. Ut populos dicat Romanis infestos, Massagetas, Arabes, Britannos recenset. Varia est exemplorum appositio, qua res illu- strantur. Cum demonstrare velit, viros summos ac divitiis affluentes variis periculis ob- noxios esse, eam rem ornatiorem apertioremque hoc modo ante oculos ponit: pinus ingens saecpius agitatur ventis; turres celsae graviore casu decidunt; fulmina feriunt summos montes II, 10. In hoc ipso carmine ut rerum vicissitudo plana fiat et explicetur, illu- strioribus utitur exemplis. Ponit Jovem hiemes reducentem et submoventem; Apollinem Musam suscitantem et arcum tendentem. Disserit, non eundem esse floribus vernis ho- norem neque uno vultu nitere lunam, ut exprimat, fugere iuventam, mutari iuvenilem ni- torem et subrepere senilem aetatem II, 11. In palinodia I, 16, quum pessimos irae effectus poëta describere velit, praemissa comparatione eius cum furore Gallorum sacra Cybeles celebrantium, Pythiae, Sibyllarum et Baccharum, expositaque origine huius mali mythica a Prometheo repetenda, statim Thyesten nominat tanquam insigne exemplum miseriarum et calamitatum, quae ex teterrimo illo affectu oriri soleant, nec tamen immemor est, cur altae urbes funditus perirent, eum ipsum ultimam caussam fuisse. Et hanc quidem carminuis pracstantiam, quamquam Acron testatur, expressum esse ex imitatione Stesichori, Horatio nostro noli invidere. Virum innocentem et probum ubivis terrarum tutum esse, quippe quem dii tueantur et a periculis defendant, in carmine I, 22 poëta ostendit. Rem suo exemplo illustrat. Etenim quum vagatus esset ultra terminos in silva Sabina, lupus inu- sitatae magnitudinis, qui ob eam rem portentum dicitur, ei obviam venit. Sed bellua