Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

namur, tenues grandia I, 6. Alia exempla sunt: altum urgere, litus premere II, 10; mens aequa in rebus arduis, mens temperata in bonis ab insolenti laetitia; dives natus ab Inacho, pauper et inſima de gente II, 3. Trahit pastor perſidus hospitam I. p. 5. Insignes habentur fictiones personarum, quae IIoooσzowoilat dicuntur(Quintil. IX, 2, 29). Nihil sublimius est illo loco, quo virtus partes magistrae agit II, 2: Redditum Cyri solio Phraatem Dissidens plebi numero beatorum Eximit Virtus populumque falsis Dedocet uti Vocibus; regnum et diadema tutum Deferens uni propriamque laurum, Quisquis ingentes oculo irretorto Spectat acervos- Cuius animum non excitat et permovet Fides rara, albo velata panno I, 352 Cura vitiosa, ocior cervis et Euro nimbos agente, quae aeratas naves scandit, ita ut exsul se fugere non possit II, 16; sive ut alio loco III, 1 est, Cura atra, quae neque decedit aerata tri- remi et post equitem sedet; Poena, quae raro deseruit scelestum pede claudo III, 2; Timor et Minae, quae eodem scandunt, quo dominus; arbor nunc aquas culpans, nunc sidera; nunc hiemes III, 1. Ut corum seriem continuatam et nulla re immutandam descri- bat, quae in fatis constituta sunt, poëta Fortunae anteire dicit necessitatem eiusdem mini- stram, variis instrumentis instructam, clavis trabalibus, cuneis, unco I, 35. Auster dux est inquieti turbidus Hadriae III, 4; eiusdem non maior arbiter Noto perhibetur I, 3. Dubitatur de mortis gradu, quae formula in hoc ipso carmine invenitur. Plurimi de genere mortis interpretantur, sed loquendi usum non illustrant; Mitscherlichius de via, qua mortem obimus. Genera mortis sine dubio in sequentibus commemorantur. Nam eo modo intelligi debent moustra natantia, mare turgidum et alta Ceraunia. Attamen versiculi: Semotique prius tarda necessitas Leti corripuit gradum, satis docere videntur, Horatium de morte tanquam persona cogitasse. Hoc loco incedit Mors; alio atris circumvolat alis Satir. II, 1, 58. Aequus pes, quo et pauperum tabernas et regum turres pulsat, omnibus notus est I. 4. Varia sunt genera metonymiae, synec- doches et metaphorae. Eorum omnium praeclara exempla in Horatio habentur. Ut in Euripidis Alcestide 935 OOeia*ous Orpheum siguificat; ut Bis Hoankjsiy Herculem, sic apud Horatium mens provida Reguli ipsum Regulum notat III, 5. Similiter in Satir. I, 2 sententia dia Catonis ipsum Catonem indicat. Lictor consularis ponitur de summis hono- ribus II, 16; rigidus Niphates de Armeniis,(conf. interpretes ad Virgil. III, 30) Medum flumen de Parthis II, 9; malobathrum Syrium de unguento optimo II, 7. Eiusdem geueris sunt similique modo usurpantur coena poutificum, dapes Saliares, apparatus Persici, carmen