Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

12

et aptissima confitentur. Igitur paucis allatis defungor. Nitida esse dices: aquosus languor, olores purpurei, sicca urna et inane dolium Danaidum, domus exilis Plutonia, jimbellis lyra, gelu acutum, risus puellae latentis proditor, digitus male pertinax, iocosa jmago, vocalis Orpheus, quietum Pompili regnum, superbi Tarquinii fasces, Paullus animae magnae prodigus, grex niger; modicus, fertilis, Verecundus Bacchus; non sordidus auctor, non levis Evius, non humilis mulier, non indecoro pulvere sordidi, non lenis ruina; procellae inaequales, glacies iners, molles querelae, vaga flumina, Massieum obliviosum, agri hispidi, curae edaces, taciturnus amnis, saevus iocus Veneris, alia.

Quum poëtam nullius ornamenti expertem esse oporteat, similitudines et comparationes maximam carminibus addere elegantiam omnium consensu docetur. Atque Horatius in his iucundissimus et nitidissimus. Quantam vim habet illa Pindari comparatio:

Monte decurrens velut amnis, imbres

Quem super notas aluere ripas,

Feret immensusque ruit profundo Pindarus ore.

Marcelli fama crescit velut arbor occulto aevo; Iulium sidus micat velut luna inter ignes minores I, 12; ut mater iuvenem cunctantem votis et precibus vocat, quaerit patria desideriis fidelibus Caesarem IV, 5; Diomedem fugit Paris uti cervus lupum sublimi anhe- litu I, 15; Augustus Cleopatram persequitur velut accipiter molles columbas aut citus ve- nator leporem I, 37. Quae quidem comparationes cum belluis pariter excusari possunt ac Pindari verba, ubi Locros Epizephyrios haud degenerare a virtute maiorum dicit Olymp. X:

75 Ja EuObSs 007 tαν&λαν O0 291,8901 1ꝗ XéOvTS dlαααeςαμισιμ τϑοs. Achilles procidit velut pinus mordaci ferro icta aut cupressus impulsa Euro IV, 6. Alia ratio est in iis, ubi res comparata ponitur pro ea, cuius similitudinem exprimit. Sie stans columna de regno dicitur I, 35; destrictus ensis, qui nos Damoclis admonet, de summo periculo IX, 1; incedit Asinius Pollio bellorum civilium historiam scribens eorumque caussas, vitia et modos exponens per ignes cineri doloso suppositos II, 1; pluma de la- nugine usurpatur IV, 10; robur et aes triplex de animo duro I, 3. Transeo ad alias figuras. Inprimis contrapositum, quod àãy ridετον dicitur(Quintil. IX, 3, 81), miro quodam modo orationis vim et subtilitatem adiuvat. Habes eiusdem in IHoratio praeclara exempla, acutissimum poëtae ingenium probantia. Opponuntur sibi miles Romanus, qui sagittam et celerem fugam Parthi timet; Parthus, qui catenas et Italum robur perhorrescit II, 13; opponuntur funera triumphis I, 35; sordes obsoleti tecti invidendae aulae II, 10. Neque epicae nec tragicae poësi aptus est Horatius. Eam rem pulcherrima antithesi exprimit, dicens: nos nec gravem Pelidae stomachum, nec cursus Ulyssis, nec Pelopis domum co-