— 11—
quadrat in eorum usum optime, quod Drakenborchius notavit ad Livium VI, 3„decertare, quod saepe pro certare poni solet, emphasin habet et notat ad mortem usque certare, a certamine non desistere, antequam vel victoriam obtinuerint vel omnes iaterfecti siat. Eodem modo depugnare, quod saepe adhibetur de gladiatoribus, qui non aute pugnandi ſinem faciunt, quam adversarius interfectus aut se victum esse fassus sit“‘. Vocabula ab Horatio nove dicta congessit Obbarius ad epist. I, 7. Exempla sunt insolabiliter, opuleutare, ob- armare, redonare, furiare, intaminatus, alia. Archaismi, quos dicuut, raro inveniuntur, ut dapem II, 7; nec frequens est usus verborum deponentium, quae seusu passivo ponuntaur, ut porticus decempedis metata II, 15. De his decempedis vid. Bremius ad Sueton. Octav. 24. Sermonem Horatii ex imitatione Graecorum colorem quendam Graecum duxisse, non miramur. Res nec tam late patet, ut elegantiam Latinam tollat, et aliorum usu ac consuetudine excusari potest. Nam vel historiarum scriptores eandem vocabula struendi rationem secuti sunt, quam a poétis usurpatam esse videmus. Adiectiva more Graeco ponuntur ita, ut inſinitivos habeant adpositos. Eius generis sunt: sollers ponere nunc hominem, nunc deum; Cantaber indoctus iuga ferre nostra, mercator indocilis pauperiem pati; callidus condere, audax perpeti, blandus ducere, celer sequi, lubricus adspici, dolosus ferre, niveus videri. Similiter cum genitivo posita invenies, ut lassus maris et viarum militiaeque; integer vitae scelerisque purus. Verba eorumque participia structuram Graecam assumunt, ut decipi laborum, regnare populorum,„desinere querelarum, certare alicui, tradere ventis portare, metuere tangi; Graecia coniurata rumpere nuptias, metuens solvi. Sed ea omnia notissima sunt et a grammaticis atque interpretibus saepius re- tractata. Conf. Ramshornius,§ 107, 110, 168, 172, 206. Non oblitus est is vir doctus loci Tacitei, qui in Agricola c. 18 exstat, ut doceret usum Graecum participii volentibus. Ista a Tacito contexta, ut hoc in transcursu moneam, Walchius non intellexisse videtur. Verba: eoque initio erecta provincia, ut quibus bellum volentibus erat, probare exemplum, aut recentis legati animum opperiri. Tum Agricola, quamquam transacta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumta apud militem illius anni quies tarda et coutraria bellum inchoaturo, et plerisque custodire suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit, hoc modo vertit: und in Spannung durch diesen Vorfall, weil der Krieg ihr Wunsch war, billigte die Provinz den Vorgang oder harrete der Sinnesart des neuen Legaten. Da beschloss Agricola— wiewohl der Sommer vorüber, die Cohorten in der Provinz zerstreut, Waffenruhe des Jahres von den Soldaten vorentnommen war,(Säum- niss und Widerpart für den Kampfbeginnenden) Viele auch, Verdächtiges lieber zu sichern riethen— Gefahren zu begegnen. Primum provincia erecta dicitur, quoniam novam spem retinendae libertatis concepit. Huic rei non consentaneum est nostrum Spannung. Deinde parenthesis, quam Walchius fecit, reiiciatur oportet. Tarda et contraria praedi- catorum loco sunt ad subiecta aestas, numeri, quies, ita ut ex sequenti suggerendum sit
videbantur. Sed ut redeam ad Horatium, in eius carminibus lyricis epitheta esse lectissima 2*


