Aufsatz 
Quaestiones Horatianae Part. I. / von Dr. Fuldner
Einzelbild herunterladen

10

Metrik) Horatium accuratiorem et severiorem quam Graecos poëtas, Alcaeum et Archi- lochum et praeter eos Aeoliam puellam fuisse in rhythmis et constituendis et eligendis contendit. Sed de ea re alio tempore disseremus, quum, ut de historia artis metricae apud Romanos recte explicetur, poëtarum comparatio instituenda sit, neque Horatii artificium explanari queat, nisi Eunii, Plauti, Terentii, Lucilii, Lucretii aliorumque rationes per- spectae sint. Sufficit commemorasse, in strophis Asclepiadea utraque, Sapphica et Alcaica a nullo poëta Horatium esse superatum, neque in distichis varii generis minorem eius artem fuisse. De hexametris, in quibus inest familiaris colloquii imitatio, alii aliter iudicant. Carmina Horatii legentes illud intelligimus, quod Cicero de oratore III, 51 dicit: nihil est tam cognatum mentibus nostris', quam numeri atque voces, quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur. In elocutione Horatius summus habetur. Laetus et pressus, iucundus et gravis est. Censent, ubi honestas in rebus inveniatur, exsistere rei natura splendorem quendam in verbis. Attamen in omni re dicere, quod deceat, elegaus sit et lumen atque ornamentum addat orationi, summi artificii est. Aliud genus requirunt laudationes, aliud sermones; aliud consolationes, aliud narrationes. In Horatio non solum singula verba optima sunt, sed continnata et coniuncta tantam habent pulchritudinem, ut melior eorum species vix cogitari possit. Bene disputavit poëta de vocabulis deligendis et collocandis in epistola ad Pisones 45 72. Ibi non impedit, quo minus verba nova reddantur callida iunctura, atque ex Graecis repetita ad Latinae linguae rationes inflectantur. Laudans dicendi con- suetudinem et usum,

Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi; non obliviscitur, vocabula suam habere aetatem. Abiecta et obsoleta verba Horatius vitat; illustribus utitur, in quibus plenum quiddam et sonans insit. Insigunis est artificiosa vocabulorum conclusione; admirabilis eo eorundem delectu et splendore, quo res ita illustratur, ut nihil aut auribus aut mentibus iucundius percipi possit. Nonne summa vis inest in illa elegantissima verborum coniunctione:

Quid brevi fortes iaculamur aevo Multa? II, 16. Nonne optime copulavit: miseros tumultus mentis, curas circum laqueata tecta volantes? Quid pulchrius est, quam illa hominis pauperis, sed sorte sua contenti descriptio?

Vivitur parvo bene, cui paternum

Splendet in mensa tenui salinum. Quid elegantius, quam quod Horatius composuit: cespitem fortuitum spernere II, 15; platanus caelebs evincet ulmos; cuncta terrarum subacta praeter atrocem animum Catonis II, 1; obliquo rivo laborat lympha fugax trepidare II, 3. Lectissimae sunt voces decertandi et deproeliandi, ubi de ventis usurpantur, verbi caussa, I, 3: timuit praecipitem Africum decertantem Aquilonibus; I, 9 stravere ventos aequore fervido deproeliantes. Nam