— 9„—
adeptus est. Videntur apte in eum quadrare verba Ciceronis de oratore II, 9: Quis cohortari ad virtutem ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis vituperare improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupiditatem vehementius frangere accusando potest? quis moerorem levare mitius consolando? Nam Horatium robore quodam oratorio, gravitate mascula et contentione eminentissimum esse, in concesso est. Variae repre- hensiones, quibus exagitatur, aut infirmari aut elevari possunt, si quis Romauorum virtutem, sermonem et mores recte cognitos habet. Quis quaerat in Latinis Graecorum leporem ac facetias? Abhorret illa ludicra Graeca facilitas animi, orationis et consuetudinis a Romanorum ingenio et gravitate. Et quamquam haec ipsa, quam dico, facilitas ex prae- stantissimorum virorum opinione, qui in studiis liberalissimis doctrinisque versati sunt, artium procreatrix apud Graecos exstiterit, tamen Latinae litterae, haustae e Graecis fontibus, ex Romanorum usu ac more aestimandae sunt. In poëtis Latinis pondus sen- tentiarum spectandum est; non leves illae Veneres, quas in Graecis admirantur. Restat, ut breviter respondeatur iis, qui Horatium nimiae assentationis et simulationis arguunt, clamantes, eum non modo laudatorem fuisse, sed adulatorem ad Maecenatis et Augusti sensum, vultum et nutum omnia disserentem et convertentem. Hi parum memores esse videntur poëtae ipsius conditionis et temporum. Nondum audivi, Pindaro nimias victorum Olympicorum laudes, ut Hieronis, in cuius familiaritatem venerat receptusque erat, vitio atque opprobrio versas esse. Quod in Pindaro excusationem habet, num in Horatio repre- hendendum est? Virgilius invocat Caesarem tanquam deum, ut coeptis audacibus adnuat et votis iam nunc adsuescat vocari, quamvis incertum sit, utrum terrarum curam habi- turus, an deus maris nautis colendus aut novum coeli sidus sit futurus. Georg. I, 25— 42. Ex mente Horatii Augustus inter Pollucem et Herculem recumbens ore purpureo nectar bibit. III, 3. Num Horatius castigandus, Virgilius excusandus est? Permiseris lyricos poëtas altiore spiritu elatos concitatosque nonnunquam plus dicere, quam veraces sensus admittant, quum vel oratoribus sermones panegyricos dicentibus haec venia concedatur. Nemo Isocratem Graecos nimis laudantem insectatur, nec qui Plinium reprobent ob laudes Traiano dictas reperiuntur.
Ut iudicium, quod de Horatio feras, firmis argumentis nitatur, singula perpendantur necesse est, quae ad artem pertinent. Et quod ad metra attinet, ex epistola ad Pisones cognoscimus, Horatium liberiores, quibus antiqui Latinorum poëtae usi sunt, numeros vituperasse versusque ad exemplaria Graeca conſiciendos esse statuisse. Id praecipit Pisonibus 268— 269. Et quanta cura quantoque studio Graecorum modos imitatus sit Latinoque sermoni atque eius numero accommodarit, variis rhythmis et fermis artificiose immutatis, ab iis expositum est copiosius, qui reconditam eam et multiplicem doctrinam excoluerunt. Fuerunt, qui de poëtae nostri metris singularibus libellis disputarent, inter quos Meinekium et Pinzgerum nominandos censeo. Quid? quod vir doctus, qui nuper- rime insigni subtilitate rerumque copia hauc artem tractavit,(Freese griechisch-römische
2


