— 8—
tudinem animi. Conf. Tuscul. disp. I, 1, 2. Hoc disputat, ubi Romanos cum Graecis comparat, quos Lycurgus dicit maxime excellere ceteris hominibus 7 π68 7ε τS SsdS s0G*ε νε nal ο τι Noveis ddic-s aal ππ τðvO aατνε ο iXOTiαᷣας έμμεμαν. Cont. Leoc. 15. Sed ut redeam ad rem nostram, de Catullo et quam laudem promeritus sit, hoc loco
exponere nolo. Quid de lyrica arte Horatii sentiam, accuratius dicendum est, quamvis instituenti mihi de ea re disserere difficillimum sane videatur, doctissimorum hominum disputationibus aliquid addi, quod aut melius inventum sit aut rectius expositum. Namque in carminibus Horatii explicandis tam multi versati sunt praeclara doctrina imbuti et qua- dam incredibili rerum copia instructi, ut permagnum quiddam suscipiat et profiteatur, si quis studio acriore et diligentia superiore illorum eruditionem et artem velit superare. Attamen si quando illi viri spectati et eruditi aliquid minus bene fecerint, id corrigatur et emendetur oportet. Et multa quidem sunt, quae in disceptationem quaestionemque vocari possint. Quaerendum est, quid Horatius ipse de lyrica poési statuerit. In epistola ad Pisones leguntur hi versus 83— 85:
Musa dedit fidibus divos puerosque deorum,
Et pugilem victorem et equum certamine primum,
Et iuvenum curas, et libera vina referre. Recenset perspicue ea, quae a Graecis poëétis lyricis tractata sunt, ut in antegressis de epica, elegiaca et dramatica poësi disseruerat. Nam soccos, qui Jambum pedem cepisse dicuntur, de comicis, cothurnos de tragicis carminibus usurpari notum est. Ad lyricam poesin ante omnia hymni in deos et heroes, quos illorum pueros dixit, referuntur. Deinde laudationes in victores, qui in ludis pugilatu et quadrigis, rhedis equisque desul- toriis nobilitati sunt. Haec omnia sine dubio ad Pindari carmina spectant. Tum carmina amatoria ad id genus adscribuntur; denique convivalia. Ex mente Horatii elegiaca excluduntur; commemorata autem genera ipse excoluit. Nam laudationes in Augustum aliosque Pindaricorum quandam speciem et similitudinem gerunt. Requirit in poëta Horatius et ingenium et artem. Scribit Pisonibus 408 et 409:
Ego nec studium sine divite vena, Nec rude, quid possit, video ingenium!
Jam, quod supra dictum est, sibi attribuit tenuem spiritum Graiae Camenae; alio tamen loco II, 18 ingenii benignam venam. Concesseris, plus sapientiae ad vitae usus relatae in eo esse, quam reconditae philosophiae atque doctrinae; plus eloquentiae, quam ingenii. Propior est puro fouti, quam flumini magno; argumenta sua minus feliciter ad phantasiam admovit, quam alii lyrici poëtae fecerunt. Minor est in Horatio rerum sub adspectum paene subiectio, quae ad illustrandum et amplificandum plurimum valet. At agnoscimus in eo maximam diligentiam et curam, summum acumen summamque subtilitatem; tantum eloquendi nitorem, ut si quid desit rerum varietati earumque vividis et exquisitis colo- ribus, id orationis genere gravi et magnifico compensetur. Hac ipsa re insignem laudem


