——
natus est ad Aufidum apud posteros superstes erit, nec quod illis accidit, quorum virtus celata est, cum caruerint vatibus, quamquam insignes exstiterint viri, in Lollio fieri sinet posteris laudato. Ad rem quod attinet, dubitari nequit, quin praeclari scriptores egregia virorum faoinora posteris ita commendent, ut illustriora habeautur. Placuit hoc Sallustio, qui bell. Catil. 8. scribit: Atheniensium res gestae, sieut ego existumo, satis amplae magni- ficaeque fuere; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur; sed, quia provenere ibi magna scriptorum ingenia, per terrarum orbem Atheniensium ſacta pro maxumis cele- brantur. Sunt tamen, qui Horatium ob immortalitatis spem animo conceptam castigent eumque de arte sua insolenter gloriatum esse vociferentur. Cogitent ii, alios scriptores gravissimos similia praedicasse. Nonne quod Tacitus scripsit in fine vitae Agricolae: multos veterum velut inglorios et ignobiles oblivio obruet: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit, eosdem sensus exprimit? Illa Theoguidea: 6ds ds rds 78 9& † Oε υοG ď S-riu ary Toð MeTaεας, rdvrας dJ nar dàνερφςνοονι υοασςσ εοd,
nonne eandem iactationem continent? De co loco videndus est Welckerus, Theognidis reliq. p. 121. Diximus, apud Graecos genus quoddam lyricae poësis antiquissimum fuisse. Idem de Romanis statuendum est. Nam quae de carminibus Saliaribus sive axamentis, de fratrum Arvalium cantibus, de versibus Fescenninis sive Saturniis, de naeniis sive threuis aut tradita sunt aut concludi possunt, ea docent, prius lyrica facta esse, quam drama- tica, epica et didactica. Memoravit Cato in Originibus, teste Cicerone Tusc. 1, 2, solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus. Sed quo minus antiquissimo tempore honoris erat apud Romanos poëtis, eo minora studia fuerunt. Artiſiciosior lyricae poësis tractatio, ex imitatione Graecorum profecta, aurea demum litterarum Romanarum aetate, quam dicere solent, instituta est, et, quod notatu diguis- simum habetur, eo quidem tempore, quum respublica in singulare imperium aut unius principis dominationem transire coepisset. Secus, ut ante exposuimus, in liberis Graecorum civitatibus poësis lyrica exculta est. Recte mihi videntur dicere, qui statuuut, Roma- norum ingenium ad ea studia perpolienda minus aptum esse, in quibus si quis elaborare velit, non inſinita artium vis ac materies scientia et cogitatione comprehendenda, sed lectis rerum luminibus, ſiguris atque ornamentis utendum sit. Etenim Romani iis doctriais et artibus potissimum inservierunt iisque studiis flagraverunt, quae aut ad constituendam aut ad conservandam civitatem pertinent aliasque utilitates ad cultum humanum civilemque afferunt. In his rebus, quantum ingenio poterant ac cogitatione, versati sunt cognoscendis. Quod Cicero de mathematicis dicit: nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminavimus modum, id generatim de Romanorum litteris enuntiari potest. Eos tamen id fastigium assecutos esse, ut aliis populis praestarent, concedendum est. Ex Ciceronis opinione hoc spectat ad mores et instituta vitae resque domesticas, familiares et militares, leges ac varias virtutes, inprimis constantiam, gravitatem, fidem, probitatem ac magni-


