— 6—
Hoc factum esse, quum de Horatio et eius lyrica arte quaereretur, negari nequit.
Et tanta quidem est nonnullorum audacia ac temeritas in carminibus recensendis, inprimis Peerlkampii, ut corrigerent ac refellerent, quae genuina et vera esse videantur. Versus esse ab aliis Horatio passim additos; inveniri repetitiones et parum accommodatas figuras ac formulas scio. Sed poëtam criticorum impetus, ubi in propria eius verba desaeviant, ita evicturum esse confido, ut grammaticorum suo tempore et opprobriis et calumniis non oppressus est. Quid aequales de Horatii carminibus iudicaverint, ipsius epistola ad Maecenatem, quae est primi libri decima nona, docemur. In ea se primum ad Alcaei exemplum versus inter Latinos composuisse et hominum elegantium ac perpolitorum gratiam iniisse declarat:
Huno ego, non alio dictum prius ore, Latinus
Vulgavi fidicen; iuvat immemorata ferentem
Ingenuis oculisque legi manibusque teneri. Addit caussas, quibus factum sit, ut apud alios iu vituperationem incurrerit. Scilicet non dignatus est grammaticas ambire tribus et pulpita; noluit recitationibus interesse suaque carmina iudicantibus praelegere. Quod grammatici ei vitio verterunt, superbiam et arro- gantiam reprehendentes sumtam ex Augusti favore atque indulgentia, cuius tanquam Jovis auribus poëmata servare soleret. Eorum consuetudinem et familiaritatem contemsit. Non dissimulat, se ad epicam et tragicam poësin non natum factumque esse. Sensu quodam modesto de sua arte dicit, quum data sibi esse a Parca non mendaci parva rura, maligni vulgi despectum et spiritum tenuem Graiae Camenae pronuntiet(II, 16). De Camenae appellatione, qua poëta lyrica carmina significat, disputavit Kirchnerus in Quaest. Horat. p. 35. Praeter eum interpretes ad Epist. I, 1, inprimis Obbarius. Contendit ad Censorinum scribens IV, 8, se pateras, aera, tripodas aliaque artis opera a Parrhasio aut Scopa confecta non habentem carmina donare posse et muneri pretium dicere; nobiles viros immortalitati tradi poëmatis, Ennii potissimum exemplo usus, quem per Calabras Pierides intelligit, atque gloriam Romuli, Aeaci, Herculis, Tyndaridarum vatibus exor- natam professus probatum ivit. Immortalia fore sua carmina praedicat. Huc pertinet oda II, 20, qua vates gloriam suam superstitem ita canit, ut semet trausformatum iri in cycnum dicat; residere cruribus asperas pelles; nasci per digitos et humeros plumas. Iste albus et canorus ales terrarum orbem pervolitabit. Quod tertium odarum librum claudit carmen, ad easdem sententias redit. In eo, quum princeps Aeolium carmen ad Italos modos deduxisset, sumit superbiam meritis quaesitam dicitque se laude crescere,
dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Nec praetermittendum est, quod ad Lollium seripsit IV, 9. Is Horatii carminibus non interituris memoriam sempiternam habebit. Nam ut post Homerum Pindarus, Simonides, Alcaeus, Stesichorus, Sappho, Anacreon viguerunt corumque nomina celebrantur, sic qui


