— 5— bertate et republica constituenda certaretur. Callini Ephesii, Tyrtaei aliorumque carmina facta esse scimus, ut populares fortitudinis in bello probandae admonerentur. De Tyrtaeo optime Hermannus dicit:(Staatsalterthümer, p. 79): Kein unbedeutender Gewinn für Sparta war im zweiten messenischen Kriege der Dichter Tyrtaeus, welcher dem kriegeri- schen Geiste des Volkes, dem ohnehin rhythmische Begleitung durch Musik wesentliches Bedürfniss war, in seinen Elegieen und Embaterien Worte und Ausdrücke lieh. Is poëta, ut Iustini verbis utar, hortamenta virtutis, damnorum solatia, belli consilia conscripse- rat III, 5. Negat virum in aliquo numero et honore esse fortitudinis expertem, si vel Cy- clopum robur et magnitudinem habeat, Boream Thracium velocitate vincat, Tithono formo- sior, Pelope regalior, Mida et Cinyra ditior, Adrasto eloquentior sit. Conf. eius eleg. in Stob. Florileg. L. I, 1. Quantam auctoritatem apud Lacedaemonios habuerit, ex Lycurgi oratione contra Leocratem discimus. Nam orator Atticus, quum sermoni suo carmen Tyrtaei inserere vellet, quod eo modo nobis servatum est, eidem haec verba praemisit: nal εεε τοις ⁵³2οο ουmα᷑σ O00να μςι ν εmυπ‿εεο, τ‿ινιτ‿νισOQe‧τυ σρ ονοο‿- dâ uadiν, dogrs vö,ov BSνr0, örav v 7018 bXO Eaτ οατεω³⁶‿mε⁵εμνιοιοια⁸ςσ, ukelv Erl T)v r⁰5 Badlécs rννo duοναοενουνν τν ουνρτταoν οdrcv dravras, voονεs 00Tcᷣ dν abrods ä²lira*ο πI50 rar⁴ε ο ‿εᷣμεεν οενυπεν. Aliud genus secutum est idque aptissimum ad illos mitiores animorum motus, quos rerum natura hominum ge- neri tribuit. Nam de carminibus convivalibus et Iambis Archilochi non est, quod disse- ramus. Ut Auacreontea eam habent vim, quae in sensibus amoris aut excitandis aut se- dandis expromatur; ita in Pindaro, quem omni laude cumulatum lyricum poëtam existimant, infinita rerum varietate et magnitudine praestantem; verborum electione, constructione et libertate expolitum, ſigurarum licentia et subtili venustate, maximo sensorum et cogitatorum spiritu ac sublimitate insignem atque in affectibus omni motu abundantem, epica quaedam carminum ratio invenitur. Quis eo mirabilius et maguificentius rem augere atque ornare possit, non intelligo. Artem Pindari probabiliter demonstravit Dissenius in dissertatione editioni, quam paravit, praemissa. Sed quid multa? Quum Graecorum elegi, hymni, paeanes, epinicia, scolia, dithyrambi aliaque id genus poëmata diversis temporibus facta diversitatem et varietatem quandam in argumentis, metris, sermone et seusibus prae se ferant, quae omnia populi ingenio conseutanea ex eoque nata esse concesseris, eandem vim, elegantiam ac pulchritudinem iis adscribi non posse, facile est perspectu. Imo dispares sunt similitu- dines, ampliſicationes et digressiones; diversa et varia rerum signa et exempla. Quaeris, quorsum spectet haec oratio. Ut doceam, quod ante dixi quodque dubium non est, in carminibus lyricis recte diiudicandis explicandisque non tantum huius generis ipsius natu- rao, sed etiam temporis, quo scripta siut, ingenii populorum poëtarumque ac diversae elocutionis iustam rationem habendam esse. Sine diligentissima earum omnium rerum per- vestigatione carent virorum doctorum opiniones certis fundamentis eorumque disceptationes disserendi subtilitate destituuntur.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


