— 4—
rici Graecorum poöëtae finxerant. Sed nonne summa vis et ea natura subest eius sermoni, qualem perſectissimam et accommodatissimam Romanorum sollertiae ac moribus habeamus? In universum si iudicamus, qunum sensus, quibus homines afficiuntur ac permoventur, iidem esse debeaut, quippe quorum eadem sit indoles eademque imbecillitas; quum quae ad lae- titiam, dolorem, misericordiam, amorem aliosque eius generis affectus spectant, non in media philosophia retrusa atque abdita sint, sed in vita communi et omnium consuetudine versentur ideoque ex vulgari quadam opinione dici possint; poëésis lyrica in illis descri- bendis atque exprimendis occupata multa in omnibus populis quod ad inventionem attinet habebit communia. Diversa tamen erit elocutio; diversae figurae ac translationes vocabu- lorum; diversa omnia“, quae ex temporum, locorum, civitatum conditione et disciplina ho- minumque religione et institutis repetita suisque locis collocata sunt. Hoc posito et concesso, in carminibus lyricis haud pauca ab interpretibus male exposita maleque coniecta esse, facile intelligitur.—
Floruit apud Hebraeos lyrica poëésis a vatibus praestantissima dignitate claris exculta et perpolita. Nam psalmi, qui in sacro codice habentur, atque diversis temporibus a di- Vversis poetis, Mose, Davide, Assapho, aliis scripti sunt, lyricorum carminum collectionem continent. Ac difficilis quidem est explicatio eorum nominum, quibus psalmos inscriptos et distinctos videmus. Proinde interpretes de illorum discrimine insigniter discrepantes senteutias protulerunt. Res tamen ipsa docet, pro argumenti rationibus varia carminum genera esse agnoscenda. In omnibus autem is animus est, ea cogitandi ac sentiendi ratio, ut populi Hebraei indolem maxime ex his poëmatis cognoscamus. Calamitates et miserias, quibus historia narrat Hebraeos pressos esse, noune summa religione et pietate in his deploratas esse intelligimus? Sententiae, solatia, figurae et imagines num ex alio in- genio nasci potuerunt, quam eo, quod illius populi proprium fuisse constat? Num quis ista poëmata recte interpretabitur, quin omnem Hebraeorum historiam rationemque et in publicis et privatis rebus cognitam et perspectam habeat? Et multi psalmi, seriore tem- pore compositi, ex imitatione antiquiorum poëtarum facti sunt. Sed de hac Hebraeorum poësi adeant, si qui velint, de Wettium. Ut de Graecis dicamus, non dubitandum est, exstitisse aute Homerum egregios vates eosque argumenta tractasse ad res sacras ac religiones referenda. In iis antiquissima omnium populorum poëésis, ars et doctrina cernitur. Quod multis placet, epicum genus vetustissimum fuisse, non recte statuitur. Namque ex sacerdotum carminibus id esse profectum ortumque, verisimillimum est. IIli versus hexa- metros invenerunt, ut oracula ederent, hymnos componerent, mundi originem deorumque geuerationes et facta canerent. Ex disciplina sacerdotum repetenda sunt carmina Hesiodi, cuius Theogonia nuper ita exposita est, ut in ea inesse strophas non opinione solum, sed ad veritatem nobis persuadeatur. Igitur genus quoddam lyricae poésis antiquissimum fuisse apud Graccos apparet. Conf. Osannus, Beiträge zur griechischen und römischen Litteratur- Geschichte, T. 1 p. 7 seqd. Post vero ea exculta est maxime et exornata, quum de li-


