Quaestiones Horatianae. Part. I.
IHoratium in satiris multo tersiorem esse, quam Lucilius fuerit, et ad notandos ho- minum mores praecipuum; in lyricis autem insurgere aliquando eundem et plenum esse incunditatis et gratiae et variis figuris et verbis felicissime audacem, Quintilianus, subtilis atque acutissimus litterarum existimator, statuit. Nec qui sermones ab hoc poëta scriptos vituperent facile inveniuntur. At de lyricis multi iique harum rerum periti liberiore utuntur iudicio et eo saepe iniquo. Reprehendunt Horatium, quasi nihil habeat tanquam suum, sed omnia ex Graecis fontibus hausta ac deducta. Eius interpretes maximam subtilissimam- que operam et diligentiam in Graecis carminibus fragmentisque comparandis posuerunt, ut poëtam Venusinum nihil suo ingenio excogitasse, sed ab aliis inventa repetiisse et re- tractasse docerent. Quid? quod illi viri sagacissimi et eruditissimi, ubi nihil investigave- rant, quod similitudinem et cognationem habere videretur cum iis, quae in Horatio exqui- sitiora et elegantiora posita esse intelligebant, affectato quodam atque ambitioso Graecorum amore ducti, saepe eas notas illi adsperserunt, quibus sibi probabile esse venditarent, in deperditis Alcaei, Simonidis aliorumque poëtarum carminibus scriptum fuisse, quod Latinus bene elocutus esset. Verumenimvero in errore ac rerum ignoratione versari videntur. Num Alcaeus et Sappho Romuli, Reguli, Drusi laudes cecinerunt? Num Agrippam, Mae- cenatem. Augustum extulerunt? Num propterea, quod summi Germanorum poëtae multa Graecorum et Romanorum carmina verterunt, statui potest, eos nihil reperisse, quod ante non fuerit? Dubitari non potest, quin in omni arte maxima pars contineatur imitatione eorum, quae bene inventa sunt, quamvis, quod facile largimur, tardi ac pigri animi sit, nihil habere, nisi beneficii alieni; nihil efficere ac proferre, nisi ab antiquioribus cogitata et cognita. Non ea est hominum igfelicitas, ut stare debeant litterae artesque intra initium; ut quid adiici possit iis, quae a prioribus acute et scienter reperta sint, nemo assequatur. Nec si Romani egregiam Graecorum artem imitati sunt, impeditos fuisse censeo aut indole sua aut ingenii diversitate, quo minus quid componerent, quod ab illis non traditum erat- Concedimus, quod Horatius ipse professus est, eum in exemplum assumsisse, quae ly-
1*


