—-— 39—
nexu eorum intelligendo prorsus desperaverint, lucis inde ad nostri rhetoris dictionem nihil redundat.
Alterius vero, Theodori, elocutionem interdum aridam fuisse, Demetrius affirmat, qui de elocut. c. 237 ¹): xεο*ν ́*ν Lésu, inquit, hivsrai τ⁴ άᷣνσ ον, 6rav reφα με G.αιαόο ενι‿νεμασσν Arαeρν△‿αναuχßm lou Gd⅜ν DPadagsds ir! 7ijs v TaXatvi vaul‿ias yν*). Sunt quidem qui dubitent, utrum haec verba ad Theodorum, an ad Apsinen, qui et ipse Gadarensis fuit, referenda sint. Ita Walz. in prolegg. ad Demetrium de elocutione(Rhet. Graec. vol. IX p. IV) inter alia argumenta, quibus Demetrium Phale- reum hujus libri scriptorem non fuisse demonstrat, hoc quoque attulit, quod c. 237, ut modo vidimus, Gadarensis alicujus rhetoris mentio facta sit,„quo nomine, addit Wal- zius, aut Theodorus Gadarenus, qui Augusti aetate floruit, aut Apsines, qui Maximiniano (sic) imperante vixit, intelligendus est.“ At quum Walzius ipse eorum opinionem sequatur, qui Demetrium Alexandrinum M. Antonini temporibus, medio post Christum seculo altero de elocutione librum scripsisse putant, eundem, quem Galenus ad Epigenem commemo- raverit, illum rhetorem a Demetrio Gadarensem appellatum aut Theodorum aut Apsinen in- telligi, quem Maximiano imperatore sub finem seculi p. Ch. tertii vixisse statuit, profecto dicere non debebat. Sed etsi hunc Maximino etiam quinquaginta fere et quod excurrit annis ante vixisse cum Westermanno ³) statuerimus, illum Gadarensem, quem quum de elocutione liber scriberetur, jam aliquam nominis laudem adeptum esse opus est, Apsinen intelligi, nemo erit qui recte contendat. Neque quidquam obstat, quominus ad Theodo- rum potius nostrum, cujus et aetas et auctoritas optime convenit, Demetrii verba refe- ramus.
Utut haec sint, utriusque rhetoris doctrinam declamationibus dicendique generi ac- commodatam fuisse consentaneum est. Dum igitur 4pollodorus in orationum exordiis omni modo judicis animum et ad omnes quidem quaestiones praeparare studet, Theodorus ad potentissimas tantum hoc opus esse putat; dum alter nunquam narralionem rei factae omit- tendam esse censet, eamque plerumque alte repetit, ita ut Syriacus, Theodori discipulus, Brutidio Nigro Apollodoreo interroganti, cur in declamatione quadam non narraverit, non sine irrisione aliqua responderet: ut tu ista narrares ⁴), alter non semper narrat; denique
turpium obscenarumque rerum aestimationem. Si ad virginitatem tantum refertur castitas, quaeritur: an haec virgo sit.“ Hoc loco vulgo ita legitur:„Ajebat Apoflodorus quidem, placere, si fixa esset, haereat et tuta: sed hic non repugnare controversiam huic suspicioni. Non enim potitur adhuc vir- gine: et multa sunt, propter quod eredibile sit, non essc.“
1) Walz. Rh. Gr. T. IX. p. 100.
2) Exemplum ipsum ex declamatione Gadarensis excerptum a librario omissum est.
3) Histor. Eloqu. Graecae§. 98. I1.
4) Sen. contr. II. 9 p. 149.


