-— 40—
dum ille in parlilione multarum divisionum serie et in argumentatione multorum argumen- torum gradibus excellit, hic contraria potius via ingreditur; ut uno verbo dicam, Apollo- dorus magis ad veterem illam dicendi rationem, cujus fere princeps Asinius Pollio fuit, Theodorus ad novam inclinasse videtur, a Cassio Serero maxime excultam, qui cum con- ditione temporum ac diversitate aurium formam quoque ac speciem orationis mutandam
esse vidit.


