— 37—
Quinctiliani ¹) opinione duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent, nec tamen totum. In hos ineaplicabiles laqueos non solum Apollodorus sed etiam ejus discipuli, ut Calidius et Turrinus Clodius, incidisse videntur, ita ut omnem etiam quem ex ingenio suo poterant habere conatum velut adstricli certis legum rinculis perderent, et magistrum respicientes, naturam ducem sequi desinerent; quod in alterum Turrinum maxime cadere supra vidimus.
Ita Apollodorus inter eos fuisse videtur, qui obliviscerentur, neque in omnibus causis cuncta posse reperiri, neque quum proposita esset materia dicendi, scrutanda esse sin- gula, et velut ostiatim pulsanda, ut scireut, an ad probandum id, quod intenderent, ſorte responderent ²). Innumerabilia argumenta per singulos gradus ab imo ad summum per- duxit, et hoc modo exilitatis reprehensionem effugere nou potuit. Quae quidem omnia non minus ad Apollodorum rhetorem, quam ad declamatorem pertiuent, de quo paucis deinde disputabimus.
Nuuc ad illum revertimur. In hac tertia et quarta nimirum judicialis materiae parte, in conſirmatione et refutatione, ut in principio s. exordio, novum inter Apollodorum et Theodorum discrimen ortum est, scilicet de locis communibus in probatione et refutatione adhibendis.
Omuis probandi refutandique ratio, Quinctilianus inquit, adjuvanda est viribus dicen- tis et adornanda. Quare et illi loci communes de testibus, de tabulis, de argumentis aliis- que similibus magnam vim animis judicum afferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut contra, justum vel injustum dicimus, majus aut minus, asperius aut mitius. Lx quibus sunt qui praeparent animum judicis, sunt qui confirment; quae quidem prae- paratio aut confirmatio aliquando tolius causae est, aliquando parlium et perinde ul cuique conveniunt subſicienda. Ideoque miror, pergit, inter duos diversarum seclarum relut du- ces non zediocri conlenlione quaesitum: singulisne quaeslionibus subhficiendi essent loci, ut Theodoro placet; an prius docendus Julleæ, quam movrendus, ut praecipit Apollodortes: tan- quam perierit haec ratio media, Quinctilianus addit, et nihil cum ipsius causae utilitate deliberandum. Haec praecipiunt, qui ipsi non dicunt in foro: ut artes, a securis oliosisque composilae, ipsa pugnae necessitate turbenlur. Ex hoc autem exemplo optime intelligimus, quomodo uterque rhetor adversarii opinione rejecta veritatem, quae in utraque sententia esset, non agnoverint. Theodorus docuit, singulis quibusque quaestionibus statim ad movendum judicem locos illos subjiciendos esse, ita ut modo doceamus, modo moveamus judicem; contra 4pollodorus: prius judex est docendus, primum omnia argumenta accu- mulanda sunt, tum loci communes addendi, qui ad commovendum judicis animum faciant. Ita uterque in idem vitium incidit, in quod multos rhetores illius actatis incidisse vide-
1) Quinct. V. 10. 122. 1) Quinct. V. 13. 56— 60.


