— 35—
auctore ¹) tres esse praeparandi judicis partes, sed multas species enumerant, ut ex moribus judicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentihus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope inſinitae: tum iis, ex quibus omnes controversiae constant, personis, factis, dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris. Quas veras esse Ouinctilianus I. I. fatetur, sed in haec tria genera recidere. Nam si judicem, inquit, benevolum, atten- tum, docilem habeo, quid amplius debeam optare non reperio, quum metus ipse, qui maxime videtur extra haec, et attentum judicem faciat et ab adverso favore deterreat. Merito igitur auctor dial. de or. c. 19 aridissimis Hermagorae et Apollodori libris longam principiorum praeparationem exprobravit.
Quo commodius autem exordiri possimus, genus causae considerandum est, utrum honestum(ëν⁹οιο)h an humile(ddοεο), dubium s. anceps(à ενοειοο), admirabile(7aã- do0ov) et obsceurum(duοανα ⁵οναάάο) sit 2). Benevolentiam vero aut a personis ducimus aut a causis 4). Si causa conciliandi nobis judicis materiam dabit, ex hac potis- simum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videntur, decerpi oportebit ⁴). Quo in loco, Quinctilianus I. I. inquit, Virginius ⁵) fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur. Nam ille non hoc dicit, sed ad potenlissimas quaesliones judicem praeparandum; in quo vitii nihil erat, nise in universum id praeciperet, quod neo omnis aclio palilur, nec omnis causa desiderat. Apol- lodores igitur unum tantum prooemium initio orationis locum habere existimarunt, Theo- dorei, ut multi alii ⁶), ubicunque gravis aliqua quaestio inducenda esset.
Prooemium sequitur narratio. Narratio est, ut Apollodorus finit, oralio docens audi- torem, quid in oontrorersia sit?). Eam plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate, volunt esse lucidam, brerem, verisimilem ³). Theodorei autem dissenserunt. Nam solam relinquunt ultimam partem, quia nec breviter utique neo dilueide semper sit utile expo- nere*). Apollodorus Aristotelem secutus esse videtur, qui ab Isocrate in una parte dis- sensit, praeceptum brevitatis irridens 1°). Hoc enim inde colligimus, quod in dialogo de
1) Quinct. IV. 1. 50 et 51.
2) Quinct. IV. 1. 40.
3) Quinct. IV. 1. 6.
4) Quinct. IV. 1. 23.
5) Rhetor qui Quinctiliani aetate vixit. Cf. Spalding ad Quinct. III. 1. 21. WMestermann Geschichte d. römischen Beredtsamkeit, Leipz. 1835.§. 79. 29; 80. 35.
6) Cf. Schol. ad Hermog. de invent. T. VII., p. 68 Walz.: 20r4ov, ö7e ol uGo» ey doν oũ
loyou Ptveruν . 2211,„ 3 2„„. 7 5 g 7O000⁴οꝓν„ d11d dl 6, e drν Teyduεvoν ερασαeσαεανοαα ν To*,
ey ör eger ie uoεαι iνↄεραάα dere u* ueνον ν, Alld naν do u* rOl&ε,& öuxor as τsοαςᷣα οοοαιυ εεmρσςνμαι‿σσαμ
7) Quinct. IV. 2. 31.
8) Quinot. I. 1.
9) Quinct. IV. 2. 32.
10) Quinct. 1. 1.
5 2


