=— 34—
dem ingenii scriptores insignes fuisse consentaneum est. Ejus generis disputationibus rhetores omnem operam dederunt, quum jam id egisse videantur, ut tres illos orationis fontes, exercitalionem et naturam, imilationem, artem ad hanc unam doctrinam restrin- gerent. Unde factum est, ut naturae nihil relinquentes quaecunque cogitari poterant con- gererent, et quod in singularibus tantum causis vel etiam in vita nunquam accidit, in libris suis regulis comprehenderent. Eloquentia ipsa occidit, et ut in corpore mortuo medici carnem, ossa, nervos, venas, ceterasque partes summa diligentia circumcidere et secer- nere solent, ita artium scriptores orationis corpore in minutissimas partes discerpto in singulorum membrorum disquisitione institerunt. At animus, qui totum corpus contineret et regeret, aufugit, et ut doctrina logica, si naturae vitaeque uberrimum fontem plane negligit et suis consiliis contenta ex altero filo alterum trahens araneae instar omnia arti- ficiose connectit, in dies sterilior fit et a veritate magis abhorret, ita arti oratoriae quoque accidit. Studio et doctrinae subtilitate florente naturae nitor et pulchritudo evanuit. Et licet Cicero et Quinctilianus eloquentiam ab inani disputationum strepitu ad sanitatem re- ducere conarentur, tamen inter Graecos rhetores illa ratio magis magisque aucta est, donec apud secundi post Christum seculi artium scriptores, praecipue apud Hermogenem, sum- mum fere fastigium assecuta est. Nihilominus tamen quum hac artis historia accuratius perspecta omnia necessitate quadam iuterna procedere videamus, neque artium scriptori- bus crimini habendum est, quod quodammodo certe in rei natura positum esse intelligi- mus, neque obliviscendum rhetoricen, etsi a vita disjuncta sterilior esset, in se ipsa co firmiorem discentibusque non inutilem fuisse, pariter ac logicam, cujus ope etsi cogitandi artem, nisi natura praebeat, profecto nunquam disces, tamen optimam doctrinam esse nemo negabit.
Sed redeamus ad rhetores nostros. His omnibus repertis officio oratoris et ſine elo- quentiae cognito, genere causae intellecto, et quinque invenlionis, disposilionis, elocutionis, memoride, actionis negotiis consideratis, de parlibus judicialium causarum, ad quas inven- tionem accommodari oporteat, rhetores disputare solebant et primum quidem de principio s. exordio. Nam iorıov, Anonym. in prolegg. ad Hermog. de invent. T. VII. a. p. 53 Walz. inquit, 61 τ π αοοπημι νά αεd Hᷣνν οοις Aro X o d i0dS 7)„ b τνν 74rv 705 Xöyou drsei si Jàg oX,s, OadPi 1), Tνν nοusvrtov er! TOTεαμνον r9?s d XMSjvatl Hsra Tabra 5Ssixoyra, rãga àvd)α abrd e e dc rär- 7809 1.
Causam enim principii nullam aliam esse, quam ut auditorem praeparemus, satis notum est. Id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus 2). Qui vero Apollodorum secuti sunt, negant Quinctiliano
1) Alii libri yol, quod, si Apollodorus, scholae princeps, intelligitur, fortasse ferri potest. 2) Quinct. IV. 1. 5.


