Aufsatz 
De Apollodoro Pergameno et Theodoro Gadarensi rhetoribus / scripsit C. W. Piderit
Einzelbild herunterladen

32

quale sit? quantum sit? ad aliquid. Hoc ultimum maxime in comparativo genere versari putat: quoniam melius ac pejus, majus et minus, nisi alio relata non intelliguntur ¹). Quos quidem status quum a Theodoreis εᷣ uluia Sui, capita generalia, appellatos esse Quinctilianus affirmet, Aurelium Augustinum in eo errasse crediderim, quod illum quaestiones modo commemoratas, εαιαιμιααςεαν αoραmsς satis notas, non capita, sed -ε τ0D rodeννιατσονο nominasse ait ²), licet id facile concedamus, rhetorem nostrum hac Aristotelea³) quoque appellatione praeter propriam illam usum esse. Quaenam vero capita specialia dixerit, ex Quinctiliano 4) audimus.Ouaestio, inquit, latius intelligitur omnis, de qua in utramque partem, vel in plures partes dici credibiliter potest. In ju- diciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo, quo dicimus multas quaestio- nes habere controversiam, quo etiam minores omnes complectimur: altero, quo significa- mus summam illam, in qua causa verlitur, ex qua nascitur status. Has Hermagoras et Apollodorus, pergit, et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia.

Apollodorus contra non quinque sed tres status esse existimavit, quae conjeclaurali, definilivo et generali Hermagorae aliorumque coustitutionibus respondent. Quartam autem translativam(Lera*νμν Qι½), de qua iuter artium scriptores magnam contentionem fuisse constat), a statibus excludit.

Quae quum ita sint, Apoiodori statuum partitio talis est:

A. Prima constitutio: TO Æa ꝓνGά õmπᷣχασ. B. Altera constitutio: T89I vvOlas, et I) prima quidem pars: οεπν(coustitutio generalis), II) altera pars:.εκ5.ριστ νν6. μ☚☚αοα(constitutio definitiva); Theodori autem talis: A. Primum caput generale: r ε.[ρ τν* OUαακφ⁴). B. Alterum caput generale: τν συιμμνεμ αυωνν cujus quatuor partes sunt: D) ri, quid(xερσι τν 1016τ), II) woο*ον, quale, III) xögov, quantum, IV) rgs ·1, ad aliquid.

1) Quinct. III. 6. 51.

2) Aurel. August. princ. rhet. p. 321 Capp. 3) Quinct. III. 6. 23.

4) III. 11. 1 sqq.

5) Ctf. diss. mea de Hermagora p. 36.

6) Aurel. Augnst. princ. rhet. p. 322.

7) Aurel. August. pr. rh. 1. I.