-— 31—
troversiam fuisse audimus, quod ille statum in eo ex quo probamus, hic aliique in eo quod probamus inveniri dixerint. Hermagoras nimirum inter eos ¹) rhetores est, qui con- stitutionem esse existimarent intentionis depulsionem ²): fecisti, non feci. Hunc statum vocat, per quem subjecta res intelligitur et ad quem probaliones etiam parlium reforun- lur ³). Neque Apollodorum aliter sensisse jam inde colligi potest, quod Curius Fortuna— tus contrariam sententiam ejus adversario Theodoro tribuit, qui non a depulsione, sed ab eo statum sumi existimasse videtur, qui propositionem suam confirmet, ut si hominem oc- cisum reus neget, status ab accusatore nascatur, quia is velit probare; si jure occisum reus dicat, translata probationis necessitate idem a reo fiat et sit ejus intentio. Ita Curii Fortunati verba illa satis obscura intelligenda esse existimo. Utut sint, et Apollodorum et Theodorum in eorum rhetorum numero fuisse videmus, qui subtilissimis disputationibus maxime de eo quid status sit et unde ducatur eloquentiam misere conciderent. Id quod in quarto quoque utriusque scholae de numero statuum discrimine manifestum est. Fuerunt, qui duos tantum status facerent ⁴), in rem, de qua non constet, et in rem, de qua constet, tota doctrina divisa.„Nam est verum, Ouinctilianus ⁵) inquit, nec aliter ſieri potest, quam ut aut certum sit, factum esse aliquid, aut non sit; si non est cer— tum, conjectura sit, si certum est, reliqui status. Nam idem, Ouiuctilianus pergit, dicit Apollodorus, quum quaestionem aut in rebus eætra positis, quibus confecturaæ explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud ρaꝓ—πφάν‿τιιμν, hoc π ⁸ εν— voias vocat... Idem Theodorus, qui de eo, an sit, et de accedenlibus ei, quod esse constat, id est eεo oboias al eo. sBhnörcoy existimat quaeri.“ In eo igitur Apollodorus et Theodorus consensisse videntur, ut duos status primarios sive capita sta- tuerent, et ita quidem, ut primus confecturam sive σᷣmτισααμν, alter reliquos stalus com- prehenderet.„Sed haec reliqua, Quinctilianus pergit, Apollodorus duo vult esse, quali- tatem, et de nomine, id est finitivam; Theodorus quatuor: quid, quale, quantum, ad aliquid.“ Primum igitur secundum Apollodori artem quaeritur de faclo ipso, deinde quae nostra sententia sit, et quo nomine id quod factum est nos appellemus, et qua ratione, quo modo factum esse existimemus. Theodorus et ipse primum quaerit, num factum sit, deinde autem quatuor rationes respiciendas esse dicit, quid factum sit i. e. quodnam facinoris nomen esse judicemus, quale i. e. quae facti natura, quantum, et ad aliquid i. e. compa- ratio, quum aliquod factum, quod per se ipsum non sit probandum, ex eo, cujus id causa factum est, defenditur). Quinque igitur generalibus capilibus utitur: an sit? quid sit?
1) Hac de re multum a rhetoribus disceptatum esse Quinct. III. 6. 13 sdq. documento est. 2) Cic. de inv. I. 10. 13. Cf. diss. m. d. Herm. p. 27.
3) Quinct. III. 6. 21.
4) Quinct. III. 6. 31.
5) Quinct. III. 6. 34 sqd.
6) Cf. Cic. de inv. II. 24. 72,


