— 14—
Quae quum ita sint, nostrum Apollodorum potius extremam senectutem quoque usque ad annum U. 732, a. Ch. 22, imperii Augustei octavum, Romae degisse crediderim, Stra- bonisque verba⸗ HKdâ X¼ατα s 9 AroAXXG0cv h, Tod Kaigagos Oixkia 5 sSBaorοð ad haec potissimum tempora referenda esse. Ab Augusto, qui beneficia a praeceptore quondam accepta remunerari voluit, in gratiam receptus Romae ad supremum usque vitae suae diem docuit, multorumque et Graecorum et Romanorum magister ex- stitit.
II.
Inter quos praeter Augustum celeberrimus fuiĩt II. Calidius ¹), si quidem Hieronymo ad Eusebii Chronicon Ol. 179. 3, quo anno Apollodorum floruisse dicit, fides habenda est. Sexto anno post illum Oi. 181, a. U. 697, a. Ch. 57 M. Calidius appositus est, qui bello postea civili Caesariauas partes secutus ²), quum togatam Gailiam regeret, Placentiae obiit. Hoc autem auno floruisse eum Hieronymus ideo contendisse videtur, quod eodem quum de reditu Ciceronis octo tribuni plebis rogationem promulgarent, M. Calidius, prae- tor designatus, seutentia sua, quam esset sibi cara Ciceronis salus, declaravit). Eum jam a. U. 690 a. Ch. 64 O. Gallium ambitus accusavisse, quem Cicero consul designatus defendit, supra monitum est ⁴). Eo tempore, quo Cicero Brutum s. de claris oratoribus librum scripsit(in hujus enim libri cap. 79 et 80 accuratissime Calidianae orationis indo- lem exposuit), a. U. 707 a. Ch. 47, jam mortuus erat s). Quo ordine inter Romanos oratores ponendus sit, optime ex Quinctiliano ³) cognoscimus, qui: Fuere quaedam, inquit, genera dicendi conditione temporum horridiora, alioqui magnam jam ingenü vim prae se ferentia. Hine sint Laelii, Africani, Calones eliam Gracchique, quos lu licet Polggnotos rel Callonas appelles. Mediam illam formam leneant L. Crassus, O. Hortensius. Tum deinde effloresvut non mullum inter se distantium tempore oralorum ingens proventus. NHic vim Caesaris, in- dolem Coelii, subtilitalem Calidii, diligentiam Pollionis, dignilatem Messalae, sanctitatem Calui etc. reperiemus. Non fuit, ex Ciceronis judicio, unus e multis: potius inter multos prope singularis, illaque subtilitas orationis tanta erat, ut nullum nisi suo loco positum et tan- quam in vermiculato emblemate structum verbum videres. Accedebat ad suavitatem orationis, verborum et sententiarum luminibus, quae vocant Graeci σmφωαἀάνμασα, distinctac,
1) Cf. Ellendtius Prolegg. in Cic. Brut. p. CVII sqq. Westermann in Hist. Eloq. Rom.§. 69 N. 6— 11. Meyeri Fragm. oratt. Rom. p. 199 sqq.
2) Cf. Caes. Bell. civ. I. 1: M. Calidius, qui censebat, ut Pompejas in suas provincias proficisce- retur, ne qua esset armorum canusa etc. 3
3) Cf. Cic. post redit. in sen. c. 9.
4) Cic. Brut. c. 80.
5) Cic. Brut. c. 78.
6) Inst. or. lib. XII. 10. 11.


