Aufsatz 
De Apollodoro Pergameno et Theodoro Gadarensi rhetoribus / scripsit C. W. Piderit
Einzelbild herunterladen

13 1

juvenem quam in grandis virum aetatis, deinde autem Asinium Pollionem, et Nonii et Moschi defensorem, pacata demum civitate labori forensi reorumque defensionibus fre- quentiorem videri navasse operam ¹), id ipsum, inquam, et contra Apollodori veneſicii causam dici poterit. Si veneſicii crimen in juvenem magis cadit, uec Apollodoram sub exitum imperii triumviralis jam septuagenarium hujus criminis reum fuisse vorisimile est; sin Asinius Pollio mediis demum Divi Augusti temporibus causas agere in judiciis coepit, Apollodorum defendere non poterat, quippe qui jam mortuus essct. At ctiamsi conceda- mus, et in senes, qualem Apollodorum illo tempore fuisse necesse est, tale crimen endere, et Asinium Pollionem jam trimmviratus temporibus reorum patrocinium in se suscepisse, tamen et aliae causae sunt, cur de nostri rhetoris veneſicio et Massilieusi domicilio valde dubitemus. Primum enim equidem non intelligo, quomodo factum sit, ut M. Seneca hoc maxime loco Apollodori criminis mentionem feccrit, quum non solum in libro controver- siarum primo et in secundi lis partibus, quae nostrum locum praecedunt, ubi nomen ejus saepius commemoratur, sed etiam in eadem controversia paucis lineis ante optima hujus rei oocasio fuisset. Deinde quo jure hoc loco Apollodorum inter novos rhetores numerat, et hoc nomine adeo Asinio Pollioni et Porcio Latroni opponit, quum ille utroque hoc oratore natu major esset? Sed ut accuratius nostram opiuionem demonstremus, contro- versiae XIII, de qua agitur, hoe argumentum est: Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseveravit negare. Postquam maritus ejus tyrannum occidit, illam sterilitatis nomine dimisit, intra quinquennium non parientem. Agit illa ingrati. Diri- sionem hujus controversiae Seneca primum ab Asinio Pollione factam attulit, deinde Gal- lionis, et Attiei Vipsanii, Apollodori discipuli, denique Latronis. Novi declamatores, pergit, Posmos cum Apollodoro, qui reus veneſicii fuit, et a Pollione defensus, damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem fecerunt in hanc controversiam, an inter viros et uxores data beneſicia ingrati legi teneantur. Hic locus aut corruptus est aut sanus. Si sanus, primo quisque, opinor, adspectu intelliget, additamentum illud quod est qui reus reneficu fuil et a Pollione defensus damnalus Massiliae docuit, omnino cum re, de qua agitur, nihil habere commune, et eo tantum consilio a Seneca appositum esse, ne lectores hunc Apollodorum novum rhetorem, cujus fama, quum veueficii damnatus Romam mox reliquisset et Mas- siliam se contulisset, jam esset exstincta, cum celeberrimo illo Pergameno rhetore con- funderent, quem ipse supra saepius commemorasset. Sin locus corruptus sit ²), de nostri rhetoris extrema senectute adversaque fortuna multo minus inde aliquid colligi poterit.

1) Cf. dial. de orat. c. 38.

2) Corruptelam in illo vocabulo Posmos inesse, omnes viderunt. Quamobrem alii Posidonius, alii ut Gronovius Pammenes, alii ut Meyerus or. Rom. fragm. p. 213 Potamon legendum esse censuerunt. Vulgatae scripturae vestigiis Moschus optime convenire videturz quod si verum est, aliquis in eam conjecturam facile incidere poterit, illud additamentum ad Moschum potius pertinere, quem veneficii reum ab Asinio Pollione defensum esse scimus. Tum autem nee verba eum Apollodoro suo loco posita esse, et nonnulla fortasse excidisse statuamus opus est.