Aufsatz 
De Apollodoro Pergameno et Theodoro Gadarensi rhetoribus / scripsit C. W. Piderit
Einzelbild herunterladen

12

multos habuit, quorum nomina tamen practer Syriacum quendam, quem M. Seneca ¹) Bru- tidio Nigro opponit, memoriae non prodita sunt. Plurimum autem aetatis tempus Rhodi, quam novam patriam invenit, transegisse videtur et in hac urbe etiam fortasse obiit, meliore fortuna usus, quam quae ex rulqari onminione ejus adversario Apollodoro contigit.

llunc enim rlietorem, qui senex fere septuagenarius Romae in otio vivens Augusti gratia et amicitia floruit, ex M. Sen. coutrov. lib. JII. 13 p. 180 Bip. viri docti, ut Thor- beckius ²2), Meyerus²³), et Weichertus), collegerunt hoc tam potente illius triumviri, discipuli nuper sui, favore non potuisse liberari e causa venefſcii, cujus sub exitum im- perii triumviralis reus factus esset; sed quamvis defensum ab Asinio Pollione, tamen judicio condemnatum Apollodorum Massiliam concessisse, atque in hac urbe, ubi etiam docuisset, grandem admodum senem esse mortuum.

Et hoc quidem ex Macrobiis scimus, Apollodorum senem oecloginta duorum annorum, a. U. igitur fere 732, a. Ch. 22, si annum ejus natalem çirca a. Ch. 650 a. Ch. 104 recte posuerimus, diem obiisse supremum; de veneſicio autem res non ita certa est.

Nimirum apud M. Senecam in controv. lib. II. 13 p. 180 legimus: Nori declamalores Posmos cum Apollodoro, qui reus veneficii fuit, et a Pollione Asinio defensus, damnalus Massiliae docuit, et hanc quaestionem fecerunt in hanc controversiam etc. Hoc Asinii Pollionis, quod in veneſicii causis susceperit, patrocinium ad nostrum rhetorem pertinere viri docti existimant, et Thorbeckius quidem et Meyerus tertium post Nonii Asprenatis et Moschi, rhetoris Pergameni, causas numerant. Sed quum utramque hanc actionem mediis Augusti imperantis temporibus assignandam esse Weichertus contenderets), illam veue- ficii causam ad Apollodorum quidem pertinere pro certo habuit, sed ante Nonii et Aspre- natis actionem sub exitum imperii triumviralis ponendam esse duxit 6). Mediis enim Augustei imperii temporibus Apollodorus, quem ultra a. U. 732 a. Ch. 22 non vixisse vidimus, jam inter beatos relatus est. At caedem certe rationes, quibus Weichertus in- ducebatur, ut utramque illam causam mediis Augusti temporibus actam esse putaret, ad Apollodori quoque causam transferri possunt. Nam quod ad seutentiam suam confirman- dam dicit, qua non Nonium Asprenatem patrem, in Julii Caesaris expeditione Africana proconsulem*), sed filium ab Augusto torque aureo quondam Torquatique cognomine ornatum) veneficii reum fuisse contendit, primum veneficii erimen magis cadere in

1) Controv. II. 9. p. 149 Bip.

2) De C. Asinii Pollionis vita et stud. Lugd. Bat. 1820. p. 71 72.

3) Orator. Rom. fragm. Turici 1832. p. 213.

4) Poetarum Rom. reliquiae p. 234 et de Cuesaris Augusti pueritia etc. p. 41. 5) De Cassio Parmensi p. 198 et 312.

6) De Caesaris Augusti pueritia etc. p. 41 not. 93.

7) Auct. de B. Afric. c. 80.

8) Suet. Aug. c. 43.