Docuisse autem Apollodorum Romae ut antea ita hoco quoque triumriratus et imperii Auguslei ineunlis lempore et magna cum doctrinae fama declamasse, non solum ex eo loco apparet, quem Quinctilianus, ubi hunc rhetorem praecipue in se studia convertisse ait, Apollodoro Pergameno cum Areo Alexandrino ¹), Caecilio Calactino ²), et Halicarnassensi Dionysio ³) tribuit, sed multo evidentius etiam inde patet, quod M. Seneca rhetorem nostrum inter magnae opinionis viros numerat, quos ipse audiverit. IHic autem dum bel- lorum civilium furor orbem terrarum pervagabatur, intra coloniam suam Cordubam se continuit, ita ut ne Ciceronem quidem audire posset ⁴).
Accedit, quod et acerrimus ejus adversarius Theodorus Gadarensis et multi ejus disci- puli(de quibus postea accuratius disputabimus) ad haec imperii Romani tempora pertinent.
Theodorum igitur Gadaris oriundum ⁵) in suam aetatem pariter atque Apollodorum in- cidisse dicit Strabo, et Hieron. ad Euseb. Chron. eum Ol. 187 a. U. 722 a. Ch. 32 fHloruisse narrat. Accuratius etiam vitae ejus tempus ex Suetonio cognoscimus, qui in vita Tib. c. 57: saevn ac lenta, inquit, natura ne in puero(Tiberio) quidem latuit, quam Theodorus Gadareus, rheloricae praeceplor, et perspeæisse primus sagaciter et assimulasse aptissime visus est, subinde in objurgando appellans eum iloν alarn rstuov. Itaque quum Tiberius etiam puer esset, circa a. U. 724 a. Ch. 30, jam virilem aetatem attigerat, et hoc ipse tempore, quod ad nostram rationem supra allatam optime convenit, Romae doctrinae suae laude inclaruisse videtur. Unde vero Suidas ⁶) sua sumserit, Theo- dorum ex servo Tiberii praeceptorem factum esse, equidem decernere non audeo; at quod filium ejus Hadriano imperante senatorem fuisse contendit, id alius perspiciat, non ego.
Postea tamen Rhodum, celeberrimum illo tempore eloquentiae domicilium, se contulit. Quando id factum sit, nescimus, certe ante a. U. 748 a. Ch. 6, quo Tiberius, quum in hanc insulam tamquam exilium secessisset, et circa scholas et auditoria professorum assiduus es- set*), Theodorum quoque studiose audisse dicitur s). Celeberrimus ejus ex Graecis discipulus is Hermagoras fuisse videtur, quem Quinctiliani etiam temporibus fuerunt qui vidissent ⁹); ex Romanis praeter Tiberium, qui in M. Sen. suas. 3 p. 25 Bip. ipse Theodoreus dicitur,
1) De hoc philosopho et rhetore Alexandrino ck. nune Weichertus I. l. p. 52- 58. Anno U. 724 a. Ch. 30 in bello contra M. Antonium Augusti comes fuit et magna apud eum gratia et auctoritate floruit.
2) Cf. Westermann. Hist. eloq. Gr.§. 88. N. 16. 17. 18.
3) Cf. Weismann. de Dionysii Halicarnassei vita et scriptis, Rintelii, 1837.
4) Controv. Lib. I. pr. p. 63 Bip.
5) Lib. XVI. p. 759: E dε 20 Taddour— Oe⁴⁵οοσ 5*ακ π1 μαας 6το. Quinct. III. 1. 17.
6) Suid. s. v. Oæ6⁶αυςσο‿ μα⁴⁶ςσες ⁴eν dονι§ςαοσπαοςσ ννꝙννς νůιεέοεου Kάοοs.
7) Suet. Tib. c. 11.
8) Quinct. III. 1. 17.
9) Quinct. III. 1. 18. Cf. dissert. mea de Hermagora p. 2 et 3.


