— 10—
sBagd 980, ut in Macrobiis 1) memoriae proditum legimus ²). Fuit hic celeberrimus philosophus Stoicus ex Râva, vico prope Tarsum, oriundus. De prima hujus viri pueritia apud antiquos nihil narratum invenimus. Anno U. 704 a. Ch. 50 eum aliquamdiu Romae versatum apud nobilissimos et eruditissimos quosque Romanorum et auctoritate et doctri- nac laude floruisse ex Ciceronis epistola ³) ad Appium Pulchrum Laodiceae mense Fe- bruario hujus anni scripta reete colligitur. Augusti autem amicitiam aliquot demum annis iniit postquam Julii Caesaris heres, triumviratu inito, devictis ad Philippos avunculi per- cussorum principibus in Italiam reversus, ibi mox factionis Antonianae amicis prospere oppressis, ipsam Romam rerum gerendarum ac veluti imperii sui sedem fecisset 4* Ja- venem enim Augustum Apolloniae ab Athenodoro quoque institutum esse, nulla vestigia exstant. Quamobrem quum Macrobiorum scriptor Apollodorum cum Athenodoro Augustum instituisse affirmet, rhetoris quoque disciplina ultra angustos Apolloniae fines extendenda est. Illo autem triumviratus tempore Athenodorus certe inter familiarissimos Augusti amicos receptus est, qui quam gratiosus apud imperatorem fuerit, multis apud antiquos scriptores exemplis intelligimus ⁵5). Anno U. 721 a. Ch. 33 autem, quum patriam suam Tarsum misere factionibus turbatam esse audisset, Jam seneæ redire constituit 6). Redux igitur in patriam factus, quum humanitatis et aequitatis via progressus eos, qui patriam vexarent, corrigere et ad sanam mentem reducere non posset, potestate ab Augusto con- cessa eos exilio damnatos ex urbe cjecit. Inde ab hoc tempore usque ad aetatis suae annum octogesimum secundum*) vir optimae existimationis rerumque civilium peritissi- mus urbi patriae Tarso praefuit, ejusque res publicas cum summa et communi omuium bonorum laude et approbatione administravit s).
Donec Romae esset, Augusto omnium fere consiliorum societate conjunctissimus fuit, qua in re etsi Apollodorum procul dubio superavit, tamen et hunc a triumviro et impe- ratore magni habitum esse, ex Strabone vidimus.
1) GC. 21. p. 326 Jaeobitz. 1
2) Ante Weichertum duo viri docti nominandi sunt, qui singularihus scriptionihus de hoc philo- sopho egerunt: J Fr. Hoffmannus de Athenodori Tarsensi, philosopho Stoico, Lips. 1732. 4 et Sevinus in Mem. de l'acad. des inscr T. XIII. p. 50— 61: Recherches sur la vie et sur Ica ouvrages d'Athenodore.
3) Ad Fam. III. 7. Epistolas ad Att. XVI. 11 et 14, alteram anno U. 706 a. Ch. 48, alteram a. U. 710 a. Ch. 44 seriptam, ad hunc reſferendas esse, non est quod dubitemus. Cf. Weichert. 1. 1.
. 43.
4 4) Cf. Weichert. I. I. p. 45.
5) V. c. perillustre illud ααςνοα documentum, quod relatum legimus apud Dion. Cass. Iib. LVI. c. 43 et Zonar. Annal. lib. X. c. 38. Huc pertinet Plut. in Apophthegm. Vol. VI. p. 779 R. et Zosim. Hist. Lib. I. c. 6§ 3, ex quo Suidas sua hausit: A9* νσ⁵σρ, Trorese adoogog,, Oaraonbaor Haœαααεις Pa‿ρ̈ανν„ P d, AA r. 112 G vA LArg 6 9.
6) Strabo I. I.: eντ⁴ιιμννντεε ε i xa‿τεεοαα σ/ αάφά⁶ς.
7) Macrob. c. 2I. p. 326, c. 23. p. 328 Jacob.
8) Macrob. c. 21. p. 326 Jaceb.: ig of Taoασσμν εππ⁴αα au*σέοσνν εεονεςερm— ersleiridey E- Is a- r91J2 ual τινααας Tugodαν=⁷ος τν να‿ drog Eaαςo dmoveer d—ſ.


