Aufsatz 
De Apollodoro Pergameno et Theodoro Gadarensi rhetoribus / scripsit C. W. Piderit
Einzelbild herunterladen

- 7

ligi potest, id hac in re licere arbitror. Nam postquam Cicero in Brut. c. 78. 271 de T. Accii Pisaurensis oratoris ingenio dixit, ejusque eloquentiam ad HHermagorae prae- ceptoris doctrinam retulit, c. 79. 274 ad M. Calidium transit. Quem quum duo illa, quae orator efficere deberet, ut doceret et delectarel, summe tenuisse dictum sit, tertiam illam laudem, qua permoveret atque incitaret animos, abfuisse addit, sire consilio sire quod non consuesset, sire quod non posset. Hac occasione opinor, si. Ciceroni cognitum fuis- set, Calidium Apollodori praeceptis usum esse, id eum procul dubio non magis prae- teriturum fuisse, quam antea HIermagoram, praesertim quum ex illius rhetoris disciplina Calidianae orationis singularis indoles optime fortasse explicari posset; Ciceronem autem fugere non poterat, si Apollodorus illo tempore jam Romae docuisset. Quam ob causam mihi quidem verisimilius esse videtur, Calidium, ut multos alios Romanos, non Romae sed Pergami, Apollodori urbe patria, scholae hufus rhetoris interfuisse.

Hoc autem ex iis, quae apud Suetonium in vit. Aug. c. 89 legimus, apertum est, Apollodorum jam anlequam Auguslum Apolloniam comilalus sil, Romae huus in arte oratoria praeceplorem fuisse, sive sua sponte in hanc urbem, omnium artium literarumque sedem, profectum, sive a Julio Caesare vocatum, qui quum et ipse Graecis exercitationibus ali melius ingenium posse existimabat, tum ut Augustus ab optimis quoque et clarissimis illius aetatis rhetoribus in arte oratoria institueretur diligentissime curabat.

Et ob eam ipsam causam ut Augustus prae ceteris dicendi facultatem excoleret, qua nihil utilius nihilque ei magis necessarium fore avunculus intelligeret, rhetor ei Graecus isque celeberrimus Apolloniae quoque comes ac contubernalis additus est. Ad hujus igitur doc- trinam et Velleſi Palerculi ¹) verba, qui a Julio Caesare dicit ad erudiendum liberalibus disciplinis singularis indolis juvenem Apolloniam in studia esse missum, et Phetarchi ²), qui Augustum.m◻αldοοvra ε! XoPous Apolloniae commoratum esse narrat, et Suetonii ³) pertinent, qui studiis vacasse eum in illa urbe memoriae prodidit; haec denique ea est raideia, cujus Dio Cassius 4) et Appianus ³5) mentionem fecerunt. Ac si quaerimus, cur in hanc maxime urbem Augustus cum Apollodoro aliisque profectus sit, primum in magno errore versari eos Weichertus I. I. p. 22 rectissime contendit, qui Apollouiam pariter atque Athenas, Rhodum, Massiliam, aliamve in urbem eruditionis et bonarum artium stu- diis doctoribusque celebrem Roma tum missos esse dicant juvenes natalium et fortunarum splendore insigunes. Nam fuit quidem Apollonia ad mare Ionium sita magna et gravis

1) Lib. II. c. 59.§. 4.

2) Brut. c. 22.

3) Aug. c. 8.

4) Lib. XLV. 3. Cf. Zonar. X. 13.

5) Lib. III. c. 9 et c. 20, qui locus et ipse ad Augusti in hac urbe commorationem referen- dus est.